Latin
COROLLARIVM
Ismael Boulliau, Philolaus 93
Unproofread scanNot analysed yet
THEOREMA VII. Si duo dentur motus inaequales ad tertium aliquem terminum, diversitas quae ex differentia motuum apparet, non est verus motus realis, neque in vero vel circulo, vel linea; sed solum parallaxis, sive ex uno mobili aspiciatur alterius mobilis motus, &ad terminum comparetur; sive ex termino aspiciatur mobilium motus, posito termino immobili in utroque casu. DEMONSTRATIO. Int duo corpora mobilia B &C, unum incedens secundum rectam OLEF, nempe corpus B, aliud C, motum secundum lineam CG. moveatur B, velocius quàm C; sit verò A terminus immobilis. Dico primò, si oculus videntis sit in mobili C vel B, diversitatem quae apparet ex superatione mobilis B ad mobile C, respectu termini A, non esse motum verum realem, nec efficere tertiam lineam, sed penes visum parallaxim. Sint in aliquo temporis momento corpora ABC, in eadem linea ABC, &oculus in altero sit mobilium C; posito corpore B velociore, C tardiore: &quo tempore corpus C emensum fuerit iter CD, tanto corpus B, emensum fuerit etiam lineam BF, lineâ CD majorem; non amplius videbuntur sub eadem linea, sed videbitur alterum mobile F, cum A, facere angulum ad D, per lineas FD &AD; diversitas igitur est angulus FDA, qui mensuratur recta FA, quae disjunxit ab una &eadem linea visionis haec tria corpora ABC, per excessum motus corporis B supra motum corporis C. Talis vero linea FA, non est Physicus, aut verus motus corporis B, vel A; neque est iter reale per quod trium alterutrum profectum fuerit; sed penes visum diversificatio, seu parallaxis orta ex discrimine motus B superantis, &C superati; angulus quoque FDA situm mobilium inter se, &termini variat, &dirimit. primum itaque probatum est, FA, vidente mobili C, non esse tertium motum, aut viam. Idem demonstrabimus si oculus videntis sit in mobili B velociore.