# Philolaus 93

Ismael Boulliau, Philolaus, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/93

THEOREMA VII. Si duo dentur motus inaequales ad tertium aliquem terminum, diversitas quae ex differentia motuum apparet, non est verus motus realis, neque in vero vel circulo, vel linea; sed solum parallaxis, sive ex uno mobili aspiciatur alterius mobilis motus, & ad terminum comparetur; sive ex termino aspiciatur mobilium motus, posito termino immobili in utroque casu. DEMONSTRATIO. Int duo corpora mobilia B & C, unum incedens secundum rectam OLEF, nempe corpus B, aliud C, motum secundum lineam CG. moveatur B, velocius quàm C; sit verò A terminus immobilis. Dico primò, si oculus videntis sit in mobili C vel B, diversitatem quae apparet ex superatione mobilis B ad mobile C, respectu termini A, non esse motum verum realem, nec efficere tertiam lineam, sed penes visum parallaxim. Sint in aliquo temporis momento corpora ABC, in eadem linea ABC, & oculus in altero sit mobilium C; posito corpore B velociore, C tardiore: & quo tempore corpus C emensum fuerit iter CD, tanto corpus B, emensum fuerit etiam lineam BF, lineâ CD majorem; non amplius videbuntur sub eadem linea, sed videbitur alterum mobile F, cum A, facere angulum ad D, per lineas FD & AD; diversitas igitur est angulus FDA, qui mensuratur recta FA, quae disjunxit ab una & eadem linea visionis haec tria corpora ABC, per excessum motus corporis B supra motum corporis C. Talis vero linea FA, non est Physicus, aut verus motus corporis B, vel A; neque est iter reale per quod trium alterutrum profectum fuerit; sed penes visum diversificatio, seu parallaxis orta ex discrimine motus B superantis, & C superati; angulus quoque FDA situm mobilium inter se, & termini variat, & dirimit. primum itaque probatum est, FA, vidente mobili C, non esse tertium motum, aut viam. Idem demonstrabimus si oculus videntis sit in mobili B velociore.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
