# Philolaus 95

Ismael Boulliau, Philolaus, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/95

Ex hypothesi differentia motuum causa est diversitatis visionum; unde haec diversitas posterior est illâ differentiâ motuum: Quod si illa diversitas visionum causa foret tertii motus mobilium, & circulorum in quibus moverentur mobilia, sequeretur haec absurda & impossibilis propositio. Vnum, & idem respectu ejusdem simul causa esset, & effectus, origine prior & posterior: nam differentia motuum, vera & genuina causa est diversitatis visionum. Quae diversitas si alios generet motus, & circulos quibus & per quos moveantur ea mobilia, tunc diversitas quae erat effectus motus mobilium, statuitur causa motus eorumdem. Est in hoc theoremate, posito oculo in D differentia, est angulus ADE causa diversitatis; si illa diversitas generet motum mobilis per circulum AE, erit simul effectus differentiae motuum, & causa motus eorum, nempe per AE, quod omnino est impossibile. Deinde posito oculo in A, si ex superatione FE, unde oritur diversitas, generaretur tertius motus, FE esset unum & idem in eodem, pars, & non pars; quod etiam est impossibile.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
