Latin
THEOREMA VIII non parvi momenti
Ismael Boulliau, Philolaus 97
Unproofread scanNot analysed yet
nulla promotio apparebit in hypothesi ista, in qua mobilibus singuli montus, &circuli conceduntur, nisi linea visionis AOR inclinetur a D versus E; &ideo oportet videntem A, transferre a centro ad circumferentiam N, propter lineae visionis QON declinationem versus E, &quia angulus OAL positus est causa promotionis apparentis O, versus E, nempe superatio motus apparentis corporis B, supra motum corporis C. Producatur OA in M, &LA in N, aequalis erit MAN angulus LAO. ponatur igitur A videns in N, &ab N in O ducatur recta NO, usque in Q, manifestum est NOQ addere aequalitati motus corporis C, cum devenerit ad O; major quippe est angulus DYQ, angulo DAR. Quando verò venerit L in T, appareat repedare corpus O versus D. nec etiam id fieri potest nisi linea visionis transiens per O divergat ad D; quare mobile ab A in V erit transferendum, &tunc inclinabit O penes visum versus D. Interim verò corpus quod refert sensus spoliatus moveri circulariter circa oculum in A positum, quodque in easdem semper partes ferri apparet, nec aliquando regredi, necessariò transferendum erit à BVL circumferentia in centrum A. Posito vidente in B corpore, semper directo in A, &alio mobili in C, videntur sub una &eadem linea; quando verò videns erit in N, videbitur A in L, &O in Q, addens aequalitati; at quando videbitur A in T, erit videns in V; &corpus O videbitur regredi ad D. Ergo in hypothesi hujus theorematist ransferri necessario debet locus videntis à centro, (in quo propter deceptionem visus haerere putatur) ad circulum, in quo moveri aestimatur corpus quod nusquam regredi apparet; hocque vicissim in centrum transferendum, circa quod videns motu circulari feratur, atque adeo appareat centrum circulariter moveri. Motus verò inaequalitas, &differentia mobilium inter se, (nempe C, B, in quorum altero est videns, quaeque circa idem centrum volvuntur) causa est cur modò tardum sit, modò velox corpus C, alias in hanc progrediens, alias in illam regrediens. Si duo igitur &c. quod fuit demonstrandum.