Latin
iii
Ismael Boulliau, Philolaus iii
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia Tycho transposuit omnes in motum Solarem, ratione methodo Ptolemaicae contraria, ostaemdimus fabricatis hypothesibus oculo existente in aliis planetis, Solem moveri non posse &planetas secum abducere: alias qui è quolibet Planeta videret motum coelestium corporum, ipsa transferri cerneret non motu annuo Solis, sed motu quem planeta habet, è quo spectaretur planetarum cursus; quod cùm ibi non fieret revera, nec ulla propterea accideret transslatio, in terra aut Sole pariter non fiet. Cunctas rationes nostras adduximius ex Astronomia, Geometria, &Opticê, nec aliunde advocavimus; factum enim quodlibet meliùs non probatur quàm propriis circumstantiis, &rationibus quae ex illis nascuntur: hoc insuper modo naturam imitati sumus, quae in rerum fermè omnium generationibus, praeter animam etenim rationalem à Deo infusam paucae excipiuntur, formas educit ex ipsa materia, &ritè illas conformat. Qui nostra legent, non mirentur, cum saepius offenderint illa verba, demonstramus, demonstratio. In Astronomicis enim, Geometricis, &Opticis versamur, quae demonstrationibus absolvuntur. A conjecturis physicis receßimus, illae enim non sufficiunt, nec illis magna vis inest. Omnes impense oramus, ut laborem nostrum aequi bonique faciant, meque contumacem, maledicum, aut invidum credere abstineant, vitia quippe illa pietatis, bonorum morum, &societatis humanae pestes totis viribus fugia, ab his me tutum praesto, &ad partes contrarias quanto possum nisu me recipio. Vale. PHI