# Philolaus iv

Ismael Boulliau, Philolaus, LIBER PRIMVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/iv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/iv

LIBER PRIMVS DE SYSTEMATE MVNDI ANTIQVO. CAPVT I. Expositio Generalis Systematis antiqui, Ptolemaei & Alphonsinorum. N illo terra centrum tenens, cum aquâ immobilis, aëre circumfusa quiescit. quibus tandem ignis supervolitans totam machinam elementarem absolvit. His proximè succedit Luna in orbe suo; cujus concava, eaque perlaevigata superficies illaesa ab igne contiguo volvitur. Lunam Mercurius ambit, hunc deinde sequitur Venus: hique tres errones inferiores vocantur. Sol quasi rex, & omnium rector medium tenens in solio regali, hinc a terris Lunâ, Mercurio, & Venere stipatur; inde versus superiores mundi partes, Martis, Iovis, tandemque Saturni satellitio circumcingitur. Hi tres superiores vocantur, quia supra solis orbitam vetus astronomia eorum orbes & circulos ἑτεκτήνατο δώματα καλά; sed ἀγεωμετρητως, καὶ παραλόγως. Illis septem coelis superextensum est stellatum coelum seu firmamentum facibus quamplurimis refulgens. atque temporibus Aristotelis hisce octo coelis tota mundi moles constabat. Temporum verò lapsu, alii observati motus, coelos novos fabricandi occasionem patefecerunt. nam Aequinoctiorum anticipatio, quam Graeci προήγησιν τῇ ἰσημερίνων σημείων seu τῶν ἀστέρων εἰς τὰ ἐπόμενα κίνησιν appellant, nonum coelum induxit, cum interim λεξώσεως libratio stellato coelo deputetur. Novem illi orbes coelestes alio, quem Primum Mobile vocant, circumdati sunt. Postremo coelum Empyraeum. Verumtamen hoc orbium numero nondum omnes contenti erant, sed erat propediem duodecimum nasciturum coelum; naturâ quidem non parturiente, verùm phantasiâ quorundam edere hunc foetum gestiente. Omnes porro orbes solidos, & benè compactos statuebant veteres, ne forte conciderent, labentibus, & dissolutis, prae fluiditate, tholis. Levi politarum superficierum contactu, externae inferioris, & internae superioris, motus proprii non intercipiebantur, liberèque motus Lunae, & sine impedimento perfici ebatur, Mercurii sphaera motui Lunari nuspiam renitente: pariterque Venus gyrationes Mercurii non interturbabat; omnibus omnino jure aequato, & citra molestiam incedere licebat. Incorruptibilitas tandem & ingenerabilitas accesserunt coelis. Sequitur Typus Antiqui Systematis. T in terra, hnen wie balsae . . . Cholunt. Coelum Solinius. § acuminis. §. 1. T. lapidop. 7) Plana. a. Moenus,

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
