# Philolaus ix

Ismael Boulliau, Philolaus, LIBER PRIMVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/ix
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/ix

λέγω δὲ τὸ μὲν ἐν τινι, ὅτι ἐν χρόνῳ, τὸ δὲ μέχρι τοῦ ὅτι πόσοντι μῆκος· ἀεὶ γῦ ἅμα κινεῖ, καὶ κεκίνηκεν, ὥστε ποσόν τι ἔσται ὁ ἐκινήθη, καὶ ἐν πόσῳ. Dico verò hoc quidem in aliquo, quia in tempore. Illud verò usque ad hoc, quia est quanta aliqua longitudo. Semper enim simul movet, & movit, adeo ut quantum aliquid erit quod motum est, & in quanto. Et infra, καὶ εἰ ἡ ἀυτὴ δύναμις τὸ ἀυτὸ ἐν τῷδι τῷ χρόνῳ τὴν τοσήνδε κινει, καὶ τὴν ἡμίσείαν ἐν τῷ ἡμίσει, καὶ ἡ ἡμίσεια ἔσχυς τὸ ἥμισυ κινήσει ἐν τῷ ἴσῳ χρόνῳ το ισον. Et si eadem vis eodem modo in hoc tempore tantam movet, & dimidiam (molem) in dimidio, & dimidiata vis dimidium aequale (dimidiata scilicet vi) in aequali tempore movebit. Quemadmodum igitur magnum intervallum pertransiri nequit tam brevi tempore quàm minus; sic nec amplissima sphaera nisi longiori tempore. Legitimè igitur arguebant veteres, motus est tardior Mercurii, quam Lunae; in ampliori igitur Sphaera revolvitur. Cognoverant Lunam terris proximam esse, eamque velocissimam; Mercurium secundas velocitatis post Lunam partes obtinere; dixerunt itaque, Luna velocissima terrae proxima est, Mercurius secundùm illam est velocissimus omnium, ergo proximè post Lunam à terra recedit. Et pari ratione in reliquis usi sunt; amplitudinem Sphaerae, temporis longitudine, quae ipsi coextenditur, definientes. Sedes ergo Veneris supra Mercurium posuerunt, cujus ἀποκαταστάσεις, seu restitutiones, Mercurialibus tardiores sunt. Solem deinceps, qui annuo cursu revolvitur, quartum à terra collocarunt; Martem quintum, cujus revolutiones bimae sunt. Iovem sextum, qui duodecim annis restituitur. Saturnum tandem, senem illum, in septimam sphaeram, pigrum, & tardum traduxerunt, qui triginta circiter annos curriculum absolvens complet. Hos sequitur octavum coelum stellatum, cujus revolutiones in circellis ad capita Arietis, & Librae appositis, annis 7000 restituuntur, quibus ad idem punctum recurrunt anomalia aequinoctiorum, & λοξώσεως πρόσνευσις. Illud sydereum coelum excipit nonum, quod 49000 annis volvitur. Coronidem mobilibus imponit primum mobile suo ambitu caeteras sphaeras amplectens, easque secum abripiens, cujus revolutiones diurnae sunt; qui quamvis orbium sit maximus ab antiquis ἐκ τοῦ περιπάτου, καὶ τΑλεξανδρείας, Peripateticis, & Ptolemaicis, celerrimam revolutionem facere statuitur: quo loci in suae artis fundamenta impegerunt non solum, sed & hanc postremam rationem ordinis orbium coelestium funditus, penitusque everterunt, prout in sequentibus manifestum fiet; ac praeterea, ipsos, non animadversa disparitate, paralogismos, non legitimas demonstrationes confecisse.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
