Latin
LIBER PRIMVS
Ismael Boulliau, Philolaus vi
Unproofread scanNot analysed yet
Rationes illius constructionis. Vare sic digestus sit ordo sphaerarum, ex mente veterum explicandum Sest. Aristoteles cum cap. 2. lib. 1 de coelo motum divisisset his verbis, πᾶσα δὲ κίνησις ὅσα κατὰ τόπον ἦν καλούμεν φορὰν ἢ ἐυθεῖα, ἢ κύκλῳ, ἢ ἐκ τούττ μικτὴ, i. e. Quilibet vero motus per locum quem lationem vocamus, vel rectus est, vel circulo fit, vel ex his mixtus est: in rectum videlicet, circularem, &ex his mixtum: motum rectum elementis tribuit, ἐπὶ τὸ μέσον terrae &aquis; ἀπὸ τῶν μέσυ aeri, &igni. Circularem tribuit coelis, cui nullus motus contrarius sit. ut cap. 4, lib 1 de coelo probare nititur: si quae verò latio contraria sit circulari, rectam fore hanc asserit. Lationes verò rectas sibi invicem esse contrarias διὰ τοὺς τόπους, τὸ γὰ ἄνω, καὶ τὸ κάτω τόπου τε ἐστὶ διαφορὰ, καὶ ἐναντίωσις. i. e. propter loca, sursum namque &deorsum, loci sunt differentiae &contrarietas. atque adeo lib. 2 de coelo cap. 3, probat coelum esse ingenerabile, καὶ ἄρθαρτον, siquidem generationis, &corruptionis causa contrarias esse in natura lationes ostendit, εἰ δὲ γένεσις, ἄναγκαιον, καὶ ἄλλην εἶναι φορὰν ἢ μίαν, ἢ πλείους. i. e. si vero sit generatio, necessario existent aliae lationes vel una, vel plures. Quare si contrarii motus ad generationem, &corruptionem necessarii sunt, in coelo vero nullus sit motus alii contrarius, ibi neque erit generatio, neque corruptio; &quia nullus rectus motus esse potest aeternus, nihil ex elementis compositum aeternum esse poterit; rursus verò quia motus coelestis circularis nullibi terminatur, coeli aeternitate gaudebunt. Secundum verò praedictam divisionem motus naturalium corporum, in circularem, &rectum, &recto recti motus oppositionem, ἐπὶ τὸ μέσον, καὶ ἀπὸ τῶν μέσου, gravia ad centrum universi tendere vult, levia verò ad extrema. Supponit insuper nec probat, terram mundi medium obtinere, ad quam per accidens deferantur gravia, ad centrum universi per se. Textus illius c. 14. lib. 2 de coelo talis est, φέρεται γῆ καὶ ἐπὶ τὸ τῆς γῆς μέσον, ἀλλὰ κατὰ συμβεβηκὸς, τὰ τὸ μέσον ἔχει ἐπὶ τῷ τοῦ πάντος μέσῳ. i. e. Feruntur enim ad terrae medium sed per accidens, qua ratione scilicet centrum seu medium habet in universi medio. Nec potest respondere Peripateticus, Aristotelem probasse terram in medio consistere, ignis elevatione ad extrema, paralogismus est sane: nam cùm ignem πρὸς τὰ ἔχατα ferri ait, jam supponit terram, a qua ignis sursum fertur, esse in medio, quam suppositionem postea in conclusione ejusdem argumenti adhibet. Hac itaque terrae situs posita, &assumpta hypothesi, caetera elementa à medio in suum quaeque locum collocantur ex cujusvis innata proprietate ratione desumpta: &cap. 4. lib.