# Philolaus viii

Ismael Boulliau, Philolaus, LIBER PRIMVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/viii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ismael-boulliau/philolaus/viii

Sol in anno circulum lustrat, & ejus velocitatis consortes Lucifer, quique Mercurius appellatur. Huc usque Aristoteles, in cujus Systemate latet Pythagoraeorum doctrina, ut infra docebimus. Nunc ad Geometricas, & opticas rationes veniamus. Quarum prima desumpta est è quotidianis coeli phoenomenis, quae Lunam infimam arguunt. Saepissimè enim apparet interposita inter visum nostrum, & stellas tam errantes quam fixas. Aristoteles vidit Lunam tegere Martem, prout ipse testatur lib. 2 de coelo cap. 11. τὴν δὲ σελήνην ἑωράκαμεν διχότομον μὲν οὗσαν, ὑπεισελθοῦσαν δὲ τῶν ὡς ἔρων τὸν τοῦ Ἀρέος, καὶ ἀποκρυφέντα μὲν τὸ μέλαν ἀυτῆς, ἐξελθόντα δὲ κατὰ τὸ φανὸν καὶ λαμπρόν· ὁμοίως δὲ καὶ περὶ τοῦς ἄλλους ἀστέρας λέγουσιν οἱ πάλαι τετηρηκότες ἐκ πλείστων ἔτων Λιγύπτιοι καὶ Βαβυλόνιοι. Id est, Lunam vero vidimus dimidiatam subire Martis astrum, occultatum quidem ab ipsius obscura parte, egressum vero qua splendebat, & relucebat. Idem de aliis sideribus dicunt, qui olim ab annis quam plurimis observarunt Aegyptii, & Babylonii. Timochares Venerem, Agrippa in Bithynia Pleiades, Copernicus oculum Tauri, & Venerem, Tycho varias à Luna occultari viderunt, Moestlinus Martem vidit Tubingae Iovis stellam obtegentem. Planetas quoque conspectui nostro fixas eripuisse testantur monumenta observationum. Hisce igitur similibusque phaenomenis omnis dubitandi ratio sublata est de planetarum sedibus, eosque infra coelum stellatum viam suam decurrere plane convincit haec ratio certissima & apodeictim, communis equidem omnibus planetis fixarum respectu, & quibusdam ipsorum ad se invicem propria. Secunda, quam etiam ex Aristotelis lib. de Mundo, cap. 6, adduximus, à prima videtur originem traxisse, prout enim Luna infima visa est, & concitatissimo passu ambulare, in arctissimâ illam sphaerâ ferri pronunciarunt; jam habitae verò observationes illam infimam prodebant, & insuper velocissimam: hinc amplitudines sphaerarum, & à medio distantias, velocitate & tarditate motus mensi sunt, conversa verò ratione tarditatem, & velocitatem amplitudine, hac lege ut velociores planetae angustiores, tardiores verò sphaeras ampliores percurrerent. Certissimum tale est fundamentum, & firmissimum; siquidem omne tempus cum sit quantitas, & in quantis reperlatur, cùm in pertransitione medii (dum videlicet corpus à termino in terminum progreditur) tùm in duratione (interim dum inter duos terminos initii, & finis, unumquodque eorum quae sunt in tempore, & quorum duratio in motu habet esse, illudque successive amittit, versatur) pertransitio, & duratio si sint diuturniores, tempus longius aut spatium adaequabunt, si breviores, breviori coextendentur, accedentibus praesertim mobilium pigritia vel promptitudine. Intercedit itaque analogia, & proportio inter spatium, & tempus, quo mobile illud emetitur: pariterque inter durationem seu tempus intrinsecum uniuscujusque rei, & tempus quo mensuratur. Accedat aliud Aristotelis suffragium ex cap. ult. lib. 7 φυσιν. ἀκρόας.

---

Ismael Boulliau, Philolaus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Philolaus.
