Latin
1.1 to 1.4
Iulius Paris, Iuli Paridis de Nominibus Epitome 1.1-4
Not analysed yet
1. Varro simplicia in Italia nomina fuisse ait existimationisque suae argumentum refert, quod Romulus et Remus et Faustulus neque praenomen ullum neque cognomen habuerint. Qui ab eo dissentiunt aiunt matrem eorum Ream Silviam vocatam, avum Silvium Numitorem, fratrem eius Amulium Silvium, ac superiores Albanorum reges Capetum Silvium, Agrippam Silvium, posterioresque duces Mettium Fufetium et Tutorem Cloelium vocatos. Nec contenti his ad Sabinos transgrediuntur; Titum Tatium, Numam Pompilium et patrem eius Pompium Pompilium, eiusdemque regionis principes enumerant Pustulanum Lauranum, Volesum valesium, Mettum Curtium, Alium Fumusilleaticum. E Tuscis citant Lartem Porsennam, ab Aequiculis Septimum Modium, primum regem eorum, et fertorem Resium, qui ius fetiale constituit. In hunc modum Varronis sententia subruitur. 2. Romanos autem arbitrandum est maxime ab Albanis et Sabinis multiplicandorum nominum consuetudinem traxisse, quoniam ab illis orti sunt. Omnia autem, quae ad unum quemque nostrum definiendum excogitata sunt, eandem vim significandi hominis obtinent. Quod proprie ita dicitur, hoc distat, quia eo gens cognoscitur, ideoque dicitur gentilicium. Cetera ordine variantur: nam quod praeponitur praenomen, quod post fertur cognomen, quod ad ultimum adicitur agnomen est. Quorum series non ita, ut exposui, semper servata est: animadverto enim in consulum fastis perplexum usum praenominum et cognominum fuisse. Dictum Postumum Cominium Auruncum et Postumum Aebutium Helvam et Vopiscum Iulium et Opitrem Verginium Tricostum et Paulum Fabium Maximum. Quin etiam quaedam cognomina in nomen versa sunt, ut Caepio: namque hoc in Bruto nominis locum obtinuit. 3. Gentilicia nomina Varro putat fuisse numero ∞ ,praenomina circa XXX. Pueris non prius quam togam virilem sumerent, puellis non ante quam nuberent praenomina imponi moris fuisse Q. Scaevola auctor est. Quae olim praenomina fuerunt, nunc cognomina sunt, ut Postumus, Agrippa, Proculus, Caesar. 4. Opiter vocabatur qui patre mortuo, avo vivo gignebatur. Vopiscus qui in utero matris geminus conceptus altero abortu eiecto incolumis editus erat. Hostus praenomen fuit in eo, qui peregre apud hospitem natus erat, idque habuit Lucretius Tricipitinus, collega L. Sergii. Volero in praenomen abiit, quod volentibus nasci liberi parentibus videbantur, quo usus est Publilius Philo. Lartis praenomen sumptum est a laribus, Tuscum autem esse creditum, fuitque consul Lar Herminius cum T. Verginio Tricosto. Statius a stabilitate, Faustus a favore praenomina ceperunt. Tullus praenominatus est ominis gratia quasi tollendus, o littera in u conversa. Sertor qui per sationem natus erat adpellatus est. Ancum praenomen Varro e Sabinis translatum putat. Valerius Antias <ita vocatum regem Ancum> scribit, quod cubitum vitiosum habuerit, qui Graece vocatur agkon.