# Iuli Paridis de Nominibus Epitome 1.5-7

Iulius Paris, Iuli Paridis de Nominibus Epitome, 1.5 to 1.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/iulius-paris/iuli-paridis-de-nominibus-epitome/1.5

5. Lucii coeperunt adpellari qui ipso initio lucis orti erant, aut, ut quidam arbitrantur, a Lucumonibus Etruscis, Manii qui mane editi erant, vel ominis causa quasi boni: manum enim antiqui bonum dicebant. Cnaeus ab insigne naevi adpellatus est. Quod unum praenomen varia scriptura notatur: alii enim Naeum, alii Gnaeum, alii Cnaeum scribunt. Qui G littera in hoc praenomine utuntur, antiquitatem sequi videntur, quae multum ea usa littera est. Olim enim dicebatur frugmentum, nunc frumentum effertur, et forgtis, non fortis, et gnatura, non natura. Ergo etiam qui in corporibus gigni solet gnaevus adpellabatur. Qui CN ponunt, asperatione syllabae delectari videntur, qui Naeus, lenitate. Gai iudicantur dicti a gaudio parentum. Auli, quod iis aventibus nascuntur. Marci Martio mense geniti, Publi, qui prius pupilli facti erant quam praenomina haberent, alii ominis causa e pube. 6. Tiberii vocitari coeperunt qui ad Tiberim nascebantur. Titus e Sabino nomine Tito fluxit. Appius ab Atto eiusdem regionis praenomine. Caesones adpellati sunt qui e mortuis matribus exsecti erant, Servius, quod mortua matre in utero servatus est, Spurii patre incerto geniti quasi sporaden. Numeriis sola tantum modo patricia familia usa est Fabia, idcirco quod trecentis sex apud Cremeram flumen caesis, qui unus ex ea stirpe exstiterat, ducta in matrimonium uxore filia Numerii Otacilii Maleventani sub eo pacto, ut quem primum filium sustulisset, ei materni avi praenomen inponeret, obtemperavit. 7. Antiquarum mulierum frequenti in usu praenomina fuerunt Rutila, Caesellia, Rodacilla, Murrula, Burra a colore ducta. Illa praenomina a virilibus tracta sunt, Gaia, Lucia, Publia, Numeria. Ceterum gaia usu super omnes celebrata est: ferunt enim Gaiam Caeciliam, Tarquini Prisci regis uxorem, optimam lanificam fuisse et ideo institutum, ut novae nuptae ante ianuam mariti interrogatae quaenam vocarentur Gaias esse se dicerent.

---

Iulius Paris, IULI PARIDIS DE NOMINIBUS EPITOME. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/paris.html.
