# Mors Smail-Agae Čengić 1.1-43

Ivan Baković, Mors Smail-Agae Čengić, DOMINATIO TURCICA, lines 1.1-1.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ivan-bakovic/mors-smail-agae-cengic/1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ivan-bakovic/mors-smail-agae-cengic/1.1

In proprio castro Stolac, quod in Hercegovina
Stat, Smail-aga vocat servos: “Accedite, servi,
Montanosque foras educate, quos ego cepi
Et vinxi vinclis ad Morača, flumen amoenum,
Durakumque senem: mendicus me iste monebat,
Ut dimitterem eos. Quoniam sunt, dixit, acerbi
Christiadae: certe cervices Christiadarum
A cervice mea sunt ulturi: esurientem
Montanum murem veluti lupus horreat acer.”
Ad sua veloces properarunt munera servi.
Captivos manicis et dura compede vinctos
Eduxere: potens illos cum viderat Aga,
Ille boves cumulat saturatos carnificesque,
Atroces lynces; post his dat Turcica dona:
Cuique adolescenti vel palum donat acutum,
Vel funem durum praebet, gladiumve coruscum
Decernit cuidam. “Nunc ite ad distribuenda
Munera, Christiadae, quae vobis, Montibus atque
Saxosis vestris ego iustus Turca paravi,
Nam sicut nunc vos, ita Montes protinus omnes.”
Haec dixit Turca, ast occumbere pro cruce Christi
Difficile non est, qui pro illa dimicat ultro.
Multoties et tunc palus crepitavit acutus,
Multoties et tunc vibravit sibila mucro,
Multoties et tunc titubavit lignea furca,
Sed non mutivit Nigro de Monte iuventus,
Nec tunc mutivit, nec dentem dente repressit;
Per campum fluvius decurrit sanguinis atri:
Nec tunc mutivit, nec dentem dente repressit;
Plurima per campum passim sunt corpora strata:
Nec tunc mutivit, nec dentem dente repressit;
Verum quisque Deum supremum in vota vocavit,
Vel Iesu nomen venerandum ac absque dolore
Liquerunt solem fortes occumbere sueti.
Per campum fluvius fluit atro sanguine tinctus;
Turca decussatis manibus sua lumina pascit.
Iunior in tilia cernit tormenta libenter,
At senior iam nunc eadem tormenta paranda
His a Christiadis in se ex formidine sentit.
Aga furore ardens haec cernit torviter, ille
Dum leo mirari fortis deberet inertem
Montanum murem. Fortis te non potes ipsum
A forte ulcisci, donec non horreat iste.

---

Ivan Baković, Mors Smail-Agae Čengić. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/mazuranic-bakovic-mors.xml.
