Latin · Dactylic hexameter
DOMINATIO TURCICA, lines 1.44-1.85
Ivan Baković, Mors Smail-Agae Čengić 1.44-85
Unproofread scanNot analysed yet
Turca tot heroes occidit totque peremit,
Ast ardescentes iras non fudit in illos,
Cum cuncti coram cecidissent absque timore.
Semper eum timeas, qui suevit obire serenus!
Aga videns talem virtutem sensit in imo
Corde gelu vehemens, animam velut eius amaram
Scalpelli gelidi gelidum tetigisset acumen.
Forsitan heroes, violens quibus abstulit auras
Incassum, dolet? Haud miseretur Christiadarum
Turca ferus. Forsan nunc de cervice pavescit?
Haec potis Aga sibi negat ipsi. Forsitan illum
Non cernis: quaenam peragit fortissimus heros
Ad frenandam hiemem, de puncto quae rotat illo
Exiguo gelidas undas per corporis artus!
Cerne caput, quod ad astra elate tollitur, audax;
Cerne serenatam frontem, necnon sub eadem
Resplendens lumen; stantem quoque cerne staturam
Robustam gnaramque vigoris: dic mihi posthac,
Estne illic signum quodquod minimumque timoris?
Ac audi posthaec, heros nunc quomodo fatur,
Quomodo voce gravi trepidantes increpat ille:
“Heu! Durak, annose senex, heu! muribus istis
Montanis stratis quonam tu tendere mavis?
Forsitan ad Montes? Montani in Montibus adsunt;
Ad campos fors? in campos de Montibus illi
Desilient; forsan vives, caput ut tibi collo
Tollatur? Tantum ad nubes tibi tendere restat.
Revera mures rodunt, sed corpore terram
Detorquent: aquila ad caelum sese unica tollit.
Ad furcam! laqueoque senem suspendite duro,
Ut sapiat, quam illi timor afferat utilitatem.
Et si Turca quis hic existat, qui quoque viles
Christiadas timeat, tollam sub nubila caeli
Illum, ut ibi nigris corvis stet praeda cruenta.”
Omnis in ore deest servis sonus, unguibus istam
Arripiunt praedam. “Veniam” rogat et gemit aevo
Languidus, illius quoque natus Novica clamat
Et lacrimat “Veniam! veniam!” conamine vano.
Aga stat, immanis fera, firma columna silexque
Durus: et ipso auram reddente manumque movente
Occubuit ferme Durak crudelibus umbris.
“Medet”. . . Carnifices collum iam fune ligarunt.