# Mors Smail-Agae Čengić 2.1-43

Ivan Baković, Mors Smail-Agae Čengić, VIATOR NOCTUABUNDUS, lines 2.1-2.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ivan-bakovic/mors-smail-agae-cengic/2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ivan-bakovic/mors-smail-agae-cengic/2.1

Sol absconditus est et pernox luna resurgit.
Ille quis est, qui per montis iuga dura vagatur
Ad Montemque Nigrum gressum facit usque latenter?
Se fert nocte, diu permittit membra quieti;
Hic heros olim, sed nunc non amplius heros,
Sed calamus tenuis, qui flamine quoque movetur.
Si iuxta callem serpentem serpere, sive
Cespite sub viridi leporem audit scalpere terram,
Tum miser ille, fero serpente ferocior ante,
Hic trepidare fere plus quam lepus ipse videtur.
Et motum putat esse lupum, vel deteriorem
Isthoc ultorem Montanum, ideoque pavescit,
Ne caecae morti succumbat, cuncta priusquam
Obtineat, quae nunc eius praecordia vexant.
Atque suum rutilum magni caput aestimat ille,
Ex auro non est et non circumdatur auro:
Conspicuum est illum non velle occumbere mortem,
Esse tamen quaedam, quae illum procedere cogant.
Estne vagans ultor, vel Turcicus explorator
Explorans mandrasque boum pecudesque pilosas?
Ille nec est ultor, nec Turcicus explorator,
Stipator verum Smail-agae est, Novica fidus:
Turca ferus, Montis Nigri metus ac timor instans,
Et notus senibus puerisque; nequitur ab ipsis
Transferri nymphis et eo minus a pede firmo
Ipsius Nigrum per Montem luce diurna.
Ignivomam ballistam armo suspenderat ille,
In cinctu magnus culter binaeque pusillae
Ignivomae frendent ballistae saeva minantes,
Vipereum nidum velat velamine tuto,
Taurea nudatis circumdat tegmina plantis
Et forti capiti nudum solitumque galerum;
Nec minimum cidaris signum observatur in illo.
Ecce tenax cidari sine cara Turca vagatur:
Conspicuum est illum non velle occumbere mortem,
Esse tamen quaedam, quae illum procedere cogant.
Montes Cuce ferus caute pertransiit heros,
Posthac pugnaces quoque Bjelice, denique montes
Čekliće praeruptos attingit et hos attingit
Auxilioque Deum vocat, ut transcendere possit
Hos quoque non visus, non exauditus ab ullo:
Conspicuum est illum non velle occumbere mortem,
Esse tamen quaedam, quae illum procedere cogant.

---

Ivan Baković, Mors Smail-Agae Čengić. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/mazuranic-bakovic-mors.xml.
