# Mors Smail-Agae Čengić 2.44-72

Ivan Baković, Mors Smail-Agae Čengić, VIATOR NOCTUABUNDUS, lines 2.44-2.72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ivan-bakovic/mors-smail-agae-cengic/2.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ivan-bakovic/mors-smail-agae-cengic/2.44

Novica ruc venit, cum in Cetinje rure secundo
Cantavit gallus, tertio cantavit in urbe
Cetinje gallus, ad hanc urbem cum Novica venit.
Illic fert vigili portantia verba salutem:
“Te Deus adiuvet, o vigil urbis!” Tum vigil illi
Suavius: “Et felix te sors, incognite fortis!
Unde domo tu es? Quae bona fors te duxerat istuc?
Cur huc venisti fortis fugientibus astris?”
Turca sagax, sibi sic putat hic nunc esse necesse,
Turca sagax reddit responsa sagaciter illi:
“A me cum quaeras, tibi verum dicere cogor:
Notus ego sum heros ex Morača, flumine claro,
Et sane rure ex parvo, cui Tušina nomen,
In radice sedet resonantis Durmitor alpis.
Haec tria tristia corde fero tormenta dolorum:
Corde fero primum tormentum, quod Smail-aga
Nostrates caros violenta caede peremit;
Tormentum fero corde secundum, quod Smail-aga
Morte meum patrem damnaverat intemeratum;
Corde fero demum tormentum, ac hoc superare
Non valeo, quod adhuc trahit auras tortor acerbus.
Sed per supremum supplex te posco Tonantem,
Permittas dominum mihi adire tuumque meumque,
Ut de corde meo possit tormenta movere.”
Et vigil haec illi prudentius ore reportat:
“Arma repone, heros ignote, caputque deinde
Ferre potes, quocumque trahit tua te ipsa voluptas.”
Tempore, magnificas quo Turca accesserat aedes,
Stella refugit, erat Smail-agae haec ultima stella.

---

Ivan Baković, Mors Smail-Agae Čengić. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/mazuranic-bakovic-mors.xml.
