# Mors Smail-Agae Čengić 3.125-169

Ivan Baković, Mors Smail-Agae Čengić, AGMEN, lines 3.125-3.169. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ivan-bakovic/mors-smail-agae-cengic/3.125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ivan-bakovic/mors-smail-agae-cengic/3.125

Estne tibi ferris opus? Affert haec tibi Turca:
En tibi, quae votis optas, sunt omnia praesto!
“Ast super omnia, quae decorant haec culmina montis,
Crux est, quae super haec effert se; roborat haec vos
In cruciatibus et caelo vos protegit alto.
“Ah! si ex planitie, prospectus unde vetantur,
Et reliquae gentes hanc nullo tempore victam
Illustremque crucem de vertice Lovćen ad astra
Elatam aspicerent, et si innotesceret illis,
Quomodo Turca ferox constanter faucibus atris
Haud parvo glutire illam molimine tentet,
Et frustra dentes ad Montes quomodo frangat:
Non pigrarentur, dum sacra pro cruce vobis
Crudelissima sunt crebro tormenta ferenda,
Nec vos barbaricos idcirco voce vocarent,
Quod, dum istae somno, morti vos membra dabatis.
“Pro cruce vos sacra prompti estis cedere vita.
Nunc etiam pro illa consurrexistis in arma,
Divae irae fortes ultores. Est opus illi,
Qui servire Deo mavult, ut corde polito
Serviat et sceleris purus sua debet obire
Munera qui promptus peragit mandata superna.
“Si fratrem verbo quis vestrum offenderit unquam;
Vel scelerans animam vitam resecaverit hostis
Cuiusdam miseri; vel clauserit ostia fesso
Forte viatori; vel promissa atque fidem non
Addiderit dictis; vel quaesitum esurienti
Non dederit panem, nec laesi cinxerit ulcus;
Omnia sunt isthaec peccata, nefaria facta:
Crimina dimittuntur eis quos paenitet horum.
“Paeniteat vos, clara dies dum luce coruscat;
Dum tempus, pueri, decurrit, paeniteat vos;
Paeniteat vos iam nunc antequam ad Omnipotentem
Se sistant animae vivaces; paeniteat vos,
Nam brevis est vitae cursus, brevis et celer una;
Paeniteat vos, nam multos aurora resurgens
Inveniet ducetque ubi standum est omne per aevum;
Paeniteat vos....” Tuncque seni vox faucibus haesit
Et supra niveam barbam eius gutta refulsit
Sole sub ardenti velut unio. Forsan amaro
Commemoratu illum nunc fortior increpat aetas,
Atque sui plagas medicans gregis ipse suarum
Forte recordatur iuvenilum tristitiarum:
Hic bonus est pastor, nam aliis quae praedicat, ipse
Usque suis factis haec confirmare videtur.

---

Ivan Baković, Mors Smail-Agae Čengić. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/mazuranic-bakovic-mors.xml.
