Latin · Dactylic hexameter
AGMEN, lines 3.170-3.210
Ivan Baković, Mors Smail-Agae Čengić 3.170-210
Unproofread scanNot analysed yet
Ad pia verba pii senis omnis turba stat illa
Aegra gravi tamquam morbo; mitesque videntur
Agni, qui fuerant silvestres ante leones:
Divinum tantum facit haec miracula verbum.
Quis stetis ante oculos mitis tunc agminis huius,
Cum subito palmae centum enses diripuerunt
Vagina centum? Vere mirabilis adstans!
De cursu ad caelum cum corda repellere centum
Atque voluntates valet unus perdere centum!
Novica, crudelis tortor prius, et modo liber,
Adstat et agmen adit properanter relligiosum
Accedensque seni dat constans ore loquelas:
“Per Dominum fratres, fortes ex Montibus istis,
Ferra micantia ne vagina diripiatis.
Novica notus ego sum, sed mutatus ab illo,
Non contra, vero cum vobis en eo flagrans
Sanguine Turcarum hasce meas modo tingere palmas.
Turca ferus dudum rapuit mihi quaeque tenebam,
Dextra mihi tantum sospes fortisque remansit,
Quae posthac Montis Nigri tantummodo fiat.
Namque crucem, nisi rite lavatus, non decet heros,
Haec votis opto summe: me in fonte lavate;
Nos ad agendum nam tempus nunc ocius urget.”
Haec ad verba manus centum letalia ferra
Deposuere statim, centum quoque lumina, sicut
Per pluviam, formosam Irin pro sole videbant.
Cumque senex oculis dederat signum, ilicet illi
Porrexere galerum undae de Morača, deinde
“Nate, fide viva Patrem sectare Supernum,
Eius ab aeterno Natum quoque ,tertium Eum, qui
Spiritus est Sanctus: viva sectare fide, tum
Haecce fides et te salvum servabit in aevum.”
Dixit et hinc unda Turcam perfudit acerbum
Testibus excelsis, praeruptis Montibus atque
Illorum natis, hoc agmine in alpe morante.
Tumque senex oculos tollit venerandus in altum,
Mansuetos oculos, et brachia nix velut alba,
Ac agmen solvit peccatis. Deinde videtur
Hoc donare Deo: iuveni dat cuique superni
Particulam panis, sacram escam; cuique superni
Dat vini iuveni guttam quoque, pocula sacra.