# Mors Smail-Agae Čengić 4.183-234

Ivan Baković, Mors Smail-Agae Čengić, TRIBUTUM, lines 4.183-4.234. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ivan-bakovic/mors-smail-agae-cengic/4.183
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ivan-bakovic/mors-smail-agae-cengic/4.183

Slavorum patrum censes haec esse sepulcra,
Inclita quos olim laudabat fama per orbem,
Circum quae Turcae foedati luce diurna
Nocteque concubia gradiuntur fulmineumque
Detorquent cerebrum, quis necnon quomodo flentem
Disperdant sobolem, ne supra sortis amicae
Relliquias fundat lacrimas curetque dolores.
Nunc velut in somnis audis rugire leones,
Nunc velut in somnis audis latrare lyciscas,
Nunc gemitus, fletus, ploratus ac ululatus
Discruciatorum miserorum percipis aure,
Nuncque catenarum strepitum vocemque vocantem
Auxilio auscultas: dicas mihi, suavis amice,
Somnia suntne isti fletus? et somnia suntne
Hi strepitus? Quaeso, dicas.. Haec somnia non sunt,
Nam video magni tibi causam haec esse doloris ...
Quid? Tu fles..? Tu fles..? Haec vere somnia non sunt,
Haud dubie, minime tu propter somnia fleres.
Aestuat interea prae papilionibus ignis,
Qui curae Turcis est. Hic nova porrigit igni
Nutrimenta, ambas buccas hic inflat et illum,
Ut melius flagret, spiramine concitat oris;
Hic pedibusque decussatis ad humumque retortus
In longoque veru conversans arietem opimum
Iuxta illum sidit. Sevosus stillat et ingens
Ad prunas aries stridet, dum lucida flamma
Hunc leviter tangens vivaci lumine replet
Sub cidari frontem Turcae sudore fluentem.
Sat cum aries erat a Turca versatus, ab axe
Est ingens tereti devulsus depositusque
In mensa magno quoque cultro dilaniatus.
Non secus atque lupi silvestres esurientes
Ad mensam subito Turcae sedere paratam,
Unguibus et praedam coeperunt arripere illam.
Tum frustum Smail-aga velut prior arripit unum,
Post illum Bauk, et reliqui dein more luporum.
Iamque placentam albam, plenum quoque cuique triental
Ardescentis aquae curarunt; atque placenta
Carneque se recreant Stygioque furore rigantur.
Cum Smail-aga famem saturaverat atque furorem
Viventem geminaverat hocce sequente furore,
Exarsit rursus furians ut vivida flamma:
Dedecori tali forti est urgere tributum,
Non cumulare illud, vibrantem coniicere hastam
Et non icere metam, et eo magis obcaecare
Pro vulgo Turcas, ut vulgus rideat illum:
Exarsit Smail-aga furens ut vivida flamma,
Et posthinc servis: „En exuberantia carnis,
Nuda fame presso vulgo vos proiicite ossa,
Proiicite ossa, alio carnem transferte perustam,
Omnia, dum voco vos, debent haec esse peracta.“
Mugiit Aga, tulit se dein ad papilionem.

---

Ivan Baković, Mors Smail-Agae Čengić. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/mazuranic-bakovic-mors.xml.
