Latin · Dactylic hexameter
TRIBUTUM, lines 4.235-4.279
Ivan Baković, Mors Smail-Agae Čengić 4.235-279
Unproofread scanNot analysed yet
Ad coenam necnon delectamenta paranda
Sunt servi gressi; funem paleamque perustam
Sole paraverunt, qua vulgus mente superbum
Inversis capite et pedibus de termite pendens
Sunt suffituri, ac ex vulgo, veste carenti
Atque fame presso, qua proment fulva talenta.
Et vulgus? Quaenam faciat miserabile vulgus!
Terra silex est, sunt alte caelestia tecta;
Instrumenta videt saevissima corde dolenti,
Cor dolet, ast oculus lacrimarum non madet unda.
Cum servi fuerant ad iussa obeunda parati,
Illorum rapuit fervens insania mentem,
Imprimis mentem Saferi lumine laesi,
Ut Smail-aga furens illos clamore moveret:
„O iuvenes, ehodum, confestim desidiosos
Christiadas fragilis tiliae suspendite ramo! “
Interea Smail-aga sedet sub papilione
Et Bauk, astutus dux, cum illo, Mustapa, scriba
Fidus, et innumeri praestantes nomine Turcae.
Hic illic sub papilione venusta tapeta,
Et super illa leves culcitrae, extensa videntur,
Quae corpus blande invitant viribus audax
In luxum, mollem luxum somnumque quietum;
Angulo in occulto rami super igne minuto
Vix scissi crepitant aut strident: carmina flentes
Cara canunt, tristes flent carmina cara canentes.
Intus de trunco, de quo protenditur albus
Papilio circum, multa arma micantia pendent:
Ferra timenda, tubi letales, de urbe Damasci
Innumeri gladii falcati, qui maculati
Multoties fuerant iam sanguine Christiadarum,
Maiores octo cultri multique minores,
Ignivomae plures ballistae, quas tegit aurum,
Et minimae facile non possunt dinumerari.
Sed quidnam clava ferrata innititur illic,
Prodigium pulchrum nec lapso tempore visum,
Nonne lupo torvo clemens innititur agnus?
Nonne dracone truci innititur inclita musa?
Hercle, fides cernis, sed, amice, timere caveto,
Ne ferrata terat clava illas, neve catenas
In rigidas nervos, in ballistam atque sagittas
Arcum, in equum pugnacem equulum convertat inermem.
Non trepidant Slavae musae decedere vita
Ad clavam; vero bene tu haec in mente repone:
Clava ubi non exstat, neque carmina Slava coluntur.