Latin · Dactylic hexameter
TRIBUTUM, lines 4.321-4.367
Ivan Baković, Mors Smail-Agae Čengić 4.321-367
Unproofread scanNot analysed yet
Quo gressu facili procedit, respice, frater,
Per perturbatas velut auras nare videtur -
Ulterius censes illum procedere cogi -
Dum pedibus nocturna ducentis cetera turba
Alipedis gressus eius vestigia calcat.
Forsitan ille timet terrorem noctis opacae
Et cupit hospitii comis contingere portam.
Sed iam tunc fulgor vibratus ab aethere primus
Aspexit latitans agmen post papiliones
In stationes tres positum, quo fortius esset.
Ac illic stetit agmen opacum fulmen ut instans,
Aut exardescens veluti Vulcania spuma,
Quae ruit in vallem de ignitis montibus hora,
Qua nil curantes homines dant membra quieti.
Immotum manet et voces aure aucupat agmen,
Ut cognoscat ubi dominus det lumina somno,
Sed nullam vocem captat, nisi quod petulanter
Et propere notus Safer sociique cachinnant
Praelibantque graves cruciatus Christiadarum.
Aga sedet magno sub papilione: tabacum,
Coffeam ac auras alternis haurit Averni.
Sub cidari fronti rugas induxerat atras,
Et sub ea quasi nube heroica lumina texit
Atque silet mutus. Permulta recogitat Aga:
Ornatos gladios, pulchras iuvenesque puellas,
Venatus, aurum, falcones bellaque saeva,
Heroes Montis Nigri palosque tremendos,
Subtiles hastas quoque letiferasque sagittas;
Exarsitque deinde furens ut vivida flamma:
Dedecori tali forti est urgere tributum,
Non cumulare illud, vibrantem coniicere hastam
Et non icere metam, et eo magis obcaecare
Pro vulgo Turcas, ut vulgus rideat illum.
Exarsit Smail-aga furens ut vivida flamma;
Ast ubi pendentes de trunco viderat heros
Inter ferra fides blandas, violentia flagrans
Sanguine repressa est aliquantum et sanguis amarus
Dulcuit instanter fidium modulamine divo;
Quae sitis ante cruoris erat, tum est facta poësis:
En qualis dulcedo ex divo carmine prodit!
Deinde duci Bauk haec Smail-aga est verba locutus:
„Dux Bauk, a nobis heros tu clarus haberis,
Sed si Montani mures nos aggrediantur,
Dic mihi, quot mures Montanos solus et unus
Tu Bauk, insignis noster dux, vulnere perdas? “
„Sex saltem, ductor noster! “„Foedata canis, tu
„Dux Bauk, insignem te ferris ante tenebam.