Latin · Dactylic hexameter
TRIBUTUM, lines 4.418-4.461
Ivan Baković, Mors Smail-Agae Čengić 4.418-461
Unproofread scanNot analysed yet
Et centum Furias alias agnoscere quibat,
Quae motae zephyro risus in corde superbo
Iucundos fodiunt sibi nidos ungue cruento.
Flamma cruenta prius tumidas exarsit in iras
Illo in corde calens adversum ignobile vulgus,
Contra Christiadas viles haud quippe merentes,
Ut iuxta Turcas calefiant solis ab aestu.
Ferra, venena, capistra, truces palos gladiosque
Fervescens oleum, flammam tormentaque centum
Momento minimo tunc heros mente reponit,
Ut compungentis risus vestigia tollat
Atque sono fidium famae praeconia servet.
Atra tegit nubes austera supercilia eius;
Ardescunt oculi sicut Vulcanius ignis;
Illius malas allambit flamma rubescens;
Atque furore tument nares illius acerbo;
Sub nivea spuma inferna videtur in ore
Significatio, quae clare quasi dicat: iniqui
Christiadae pereant, et carmina sola cavenda!
Cum Bauk effudit postremum pectore verbum,
Ut fulgur celebrum subiere haec eius inane:
Dedecori testis non est tantummodo vulgus,
Non est os, non sunt oculi tantummodo vulgo;
Percute vulgus, eho! cum vulgo percute Turcas
Et cures servare tuum spectabile nomen.
Interea mergit trux Aga in pectoris ima
Consilium; vultus ductus et mulcet et arcet
Et frenat, saevi sed semper flamma furoris
Acrius in vultu flagrat; se ferre quietum
Vult mundo, verum tremor eius concutit artus.
Cum demum minime magnum celare furorem
Amplius adstantes potuisset, surgit et edit
Clamorem furians: „Iuvenes, estote parati!
Ut pereat vulgus, fulgentes sumite cultros,
Ardescens oleum, gladios palosque tremendos,
Urite flammis et Stygias dissolvite vires!
Carmina me dicent heroem: ut victima cuncti
Ad finem debent istum decedere vita! “…
Vix Smail-aga furens finem dedit ore loquendi,
Cum ballista foris explosa superstes in umbras
Saferi lumen sparsit, qui promptus ad Agam
Venerat; ac hodie, iaculum quae coepit acerbum,
Mortiferum plumbum tristem dedit his modo finem.
„Christiadae, vulgus! “colles clamore resultant.