Latin · Dactylic hexameter
TRIBUTUM, lines 4.49-4.93
Ivan Baković, Mors Smail-Agae Čengić 4.49-93
Unproofread scanNot analysed yet
Prosiliit virides in glebas lumen ademptum
Et rorabatur tepefacto Turca cruore.
Ut serpens stridit privatus lumine Turca,
Exarsit Smail-aga furens ut vivida flamma:
Dedecori tali forti est urgere tributum,
Non cumulare illud, vibrantem coniicere hastam
Et non icere metam, et eo magis obcaecare
Pro vulgo Turcas, ut vulgus rideat illum.
Exarsit Smail-aga furens ut vivida flamma.
Eheu, care Deus, quae sunt ventura deinde,
Christiadae sceleris cum iam nunc labe notentur!
“Jašar, Omere, Chaso, Mujo, propago canina
Detractis frenis in aperto flectite campo
Quadrupedes, ut iners vulgus videamus ibidem
Currere!” Bos sicut furibundus mugiit Aga.
Veloces servi properanter iussa capessunt,
Quadrupedes flectunt sine frenis campo in aperto.
Alte servorum resonat clamoribus aether,
Gramineo fervere videntur equiria campo,
Quadrupedum exululans sequitur vestigia vulgus.
Momento primo tibi vulgus-hirundo videtur
Quadrupedes-nymphas praecursurum esse; secundo
Momento nescis scernere, num citiores
Quadrupedes sint, an vulgus; propiore deinde
Momento cernuntur equi secedere, vulgus
Infelix autem retro remanere videtur;
Illuc si quarto momento lumina vertis,
Cernis humi resupinatum miserabile vulgus,
Et celerem cursum paulo post cernis equorum,
Qui per molle lutum necnon per pulverem opacum
Hoc raptant sicut circa Troiam Hectora pridem,
Postquam erat a Superis ipsis iam Troia relicta.
Aga stat, immoti quoque Turcae stant oculosque
Iratos haec in spectacula tristia figunt
Flagrantemque cruore sitim cruciatibus atque
Sanguine Christiadarum illi depellere curant;
Et cum laetitia mens exultaverat horum,
Certatim plausu celebrarunt gaudia magna
Ad pictam effigiem, cum vulgus, turba canina,
In terram cecidit. Plausu aequo exultat Avernus,
Dum pugnat peccans aeterno cum cruciatu.
Turca ferox non est defectus, viribus acres
Quadrupedes iam sunt occantes hurpice vivae
Carnis agrum planum defecti, viribus isti
Defecti sunt et madidi sudore steterunt.