# Descriptio Ascriviensis urbis 211-253

Ivan Bolica, Descriptio Ascriviensis urbis, 211 to 253. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ivan-bolica/descriptio-ascriviensis-urbis/211
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ivan-bolica/descriptio-ascriviensis-urbis/211

Non vicos memorare vacat, non strata viarum Nec quibus illa modis sparsas per compita metas Expediant, variaque refertas merce tabernas. Sat mihi sit, si tecta Patrum, si templa Deorum Complectar. Quis namque breui queat omnia versu Dicere? Perge igitur: prima est Alpheia proles, Obiiciat quae templa tibi; si tendere pergis Ad Diui patrii plateam, Patareius heros, Sidus grande maris, propior sibi vendicat aram. Hunc prope virgo sedet, sparsis post terga capillis Distractasque manus tibi, distractasque papillas Ostentat, templique sui penetrale recludit. Protinus hinc fora lata patent, tecta ardua circum Vndique conspicias, primoque occurrit ibi ingens Maiestas templi phrygio sacrata Tryphoni. Porticus erigitur dextra suffulta columnis Marmoreis vbi saepe senes spatiantur anheli, Conueniuntque Patres, tumque hic, seu publica tractant, Siue sedent celsa ad subsellia, iuraque reddunt Vnanimes populis, quod adhuc vestigia priscae Libertatis habet; nam nulli addicta tyranno Vrbs fuit haec, durum non vnquam pertulit olim Seruitium: nunc compositis laeto ordine rebus Sponte sua, non vi, non bello victa, nec armis, Sub curam aligeri fouet otia grata Leonis. Inde hic in medio plateae stat celsa columna Qua Veneti vexilla Ducis, magnique Senatus Erigimus, laetique illis applaudimus omnes. Aspicis hic longas iuuenum, laetasque cateruas, Multorumque hominum caetum. Hic commercia iungit Mercibus alternis, solido hic extrudere nummo Venales quaerit merces, labor omnibus idem Res proprias efferre tamen, vel plenius aequo. Ast Templi facies, cuius fastigia Graio More extructa nitent, dextra simul, atque sinistra Quadratas praefert turres, quae vertice tandem Piramides imitantur, quo alti culmina coeli Contingunt, resonanque simul, dicuntque vicissim Concentu grato laudes, tibi, Maxime Rector, Aetheris, atque vocant, ad Christi mistica plebem. Quatuor hic gradibus spatioso, et in orbe redactis Vestibulum ingreditur primo, mox limina templi, Limina quae pario splendent pellucida saxo;

---

Ivan Bolica, Descriptio Ascriviensis urbis. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/bolica-i-desc.xml.
