# Descriptio Ascriviensis urbis 43-85

Ivan Bolica, Descriptio Ascriviensis urbis, 43 to 85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ivan-bolica/descriptio-ascriviensis-urbis/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ivan-bolica/descriptio-ascriviensis-urbis/43

Theutae olim sedes, postquam fata impia tandem Agronem rapuere suum, fortunaque cessit. Ast tractu maris in medio mox vnus, et alter Erigitur scopulus, Virgo hunc, et Mater : at illum Vectus equo valida tutatur belliger hasta. Ac veluti Aonii nuper per cerula olores Maeandri seu forte vadis, seu forte Caystri Se attollunt, summaque apparent eminus vnda. Hos recte contra Perastes nautica surgit, Quae sibi radices montis, montanaque saxa Delegit, posuitque suas in littore saedes. Huic mox ad Boream Rizon spectatur, ad Eurum Excelsi montis, donec iugantur amaenis Dulcidiae campis, Bonninaque iugera tangant. Hic tractus laeui lateris, sunt haec loca portus, Mons dextra Lustiza sedens lapidosus, et asper Vergit ad Auroram ductus longo ordine fratrum, Qui mox continui procero vertice surgunt Vsque ad celsa iugis vmbrosa cacumina; quae quod Fulmine iam toties arsere Ceraunia dicunt. Sed tamen hunc vallis curuata intersecat, atque Planities Augusta loci, campique patentes, Queis elata procul respondet Zuppa rebellis Eoum ad solem: namque Austri ex parte resedit Vermanus, medioque sinu se maximus offert Lauricomus mons Vermanus, qui tramite recto Ad laevi lateris montes procurrit, et arctum Vix aditum nautis, pontoque relinquit aperto. Continuo ad zefiros contra est Lustiza supinus, Scilicet et mediis se se erigit aequoris vndis Saedes Lignipedum longe acceptissima patrum; Quam iuxta placido diues salit insula ponto Hic vbi turma equitum vigilat custodia pernox, Et late aduerso campos tutatur ab hoste. At qua parte cauus mons hic vada caerula stringit, Hinc recta ad austros ductus lapidosa recludit Tesqua sui, geminae hic Christi stant ordine Matri Aediculae tamen exiguae, quarum altera pandit Mox alium portus tractum, qui vergit ad ortum, Vermanique sinum Perasten qui aspicit, et quae Proxima Perastae sunt iugera, quique recludit Rura suburbana Ascriuij, dum protinus inde Ascriuium versus sinuosa volumina tendit.

---

Ivan Bolica, Descriptio Ascriviensis urbis. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/bolica-i-desc.xml.
