# Descriptio Ascriviensis urbis 86-125

Ivan Bolica, Descriptio Ascriviensis urbis, 86 to 125. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ivan-bolica/descriptio-ascriviensis-urbis/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ivan-bolica/descriptio-ascriviensis-urbis/86

Planities hic lata maris, lata aequora vbique Continui montes, hinc atque hinc, littora curva, Littora quae obiiciunt sic se, ne cernere possis Totam extemplo vrbem. Primo Arx in vertice montis Se se offert, prima, et venientes prospicit, atque Dat late signum venientum protinus Vrbi. Parua mora est: sed cum tota Vrbs quoque cernitur et cum Nulla obex restat, quin moenia scilicet vrbis Tota videre queas, turresque, ac tecta domorum. Hinc quoque tercentumque rates, numerosaque gentis Agminaque Turcaicae quondam furor impius egit Nostra in damna, Noui post diruta moenia Castri Namque vltra, nec ferre pedem, nec scindere remis Aequora posse datum. Quid Barbarussa maniplos, Quidue rates in bella paras? Frustra impete tanto Tot stringis acies, tot pandis carbasa ventis. Non pugnam Ascriuium, Solimana nec arma veretur, Quin vltro ad bellum te prouocat: en volat igne Sulfureo contorta pila, et petit eminus ipsum Teque, tuamque ratem, longe timor omnis abesto Si conferre manum, pugnaeque insistere mens est. Ergo huc prouecto laeua est Theloneus, et mox Helias ignifero raptus super aethera curru, Porrecta qui in rupe sedens, ponto imminet arcto. At quonam Lustiza tuas, quo carmine dicam, Siluasque, saltusque et pinguia gramina, campos? Quoue tuas Vermane modo, quoue, Orpine, laudes Aut dabitur, tot prata simul, tot pascua, totque Concinuisse mihi fontes, et flumina, et vndas? Hic grati Bacco colles, hic florida rura Fertilis hic frugum Cereri gratissima tellus, Arbor et omnigena, hic longum depascitur agmen Quadrupedum genus omne; hic pisces coerula complent, Tot pagi, villaeque habitant, pars littota circum Radices montis circum pars altera, pars et Summa tenet, petit haec syluas, immensaque lustra. Sed iam me portus, turres, et moenia, et vrbis Tecta vocant, vocat ipse suo mons vertice celsus Leftenus, rupesque cauae, praeruptaque tesqua Pestigradi montis, qui proximus assidet vrbi.

---

Ivan Bolica, Descriptio Ascriviensis urbis. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/bolica-i-desc.xml.
