Latin
Magistri Ioannis Policarpi Seueritani Sibenicensis Dalmate predicatorii ad illu…, lines 2.1-2.54
Ivan Polikarp Severitan, Feretreidos libri tres 2.1-54
Unproofread scanNot analysed yet
Plaudite Thespiades, celebrem uiuacis oliue
Ferte ramum, noster curae quibus est honor olim
Heroum uatumque pius, uos pace serena
Aspirate mihi, diuina poemata uati
Nunc date, nunc quibus hic meritos nunc prolis honores
Numine Pierio referam, quo candida uirtus
Quam fuerit puero ducis ex hoc sanguine craeto,
Vos precor et Musae uobiscum, namque ego solus,
Credite, deficio et mediis uox faucibus hesit
Vsque huc subticui, in cunis ne paruulus algens
Vagiret ueluti prius, et quia dulcia dantis
Oscula iam suxit genetricis hic ubera, clare
Secum, pauca loquar, puerilibus edita uerbis
Vos quoque conueniam, Musae, mea pectora semper
Pectora laurigero redolentia quippe liquore
Laudibus hunc celebrate piis, fontesque replete
Cantibus Aoniis, regem ueneramini et olim
Venturum Italiae populis, plaudente senatu
Romano, uiduae hic reparabit moenia Romae
Sacra diu, rerum dominos placabit, et ipsae
Ducite iam choreas Parnasia per iuga uobis
Personat aurata cythara Phoebus, puer atque
Terrarum dominus, non fleuerit, atque ego secum
Etherei super astra poli audiar ipsae canendo,
Vos scitis, quod iam multo sudore parata
Virtus spreta iacet, cunctisque repellitur oris
Nil ualet, heu, dura superrarier ardua montis
Saxa, et supremum crudo sudore cacumen
Proh dolor, heu pietas, proh tristia fata deorum
Vatibus omne bonum promittitis atque quietem
Veram, sed quid ego dicam, clamoribus implens
Ethera, Tartaries summens et pocula rippis
Spernuntur docti, dites monstrantur ubique
Quanto quisque datur melior, tam peior habetur
Quique datur peior, melior datur ipse nocenti
Pulpita continue qui implent clamoribus istis
Vestibus est honor, excellens est gloria nummi,
Precipites fiant, qui nunc contendere cliuum
Aonium cupiunt, nullo solamine grati
Per nemora errant hii semper requiemque petentes
Carmine ad astra duces cupiunt extollere et altis
Equant sideribus delusi carmine pulchro,
Antra petunt, damnant postremo tempora lauro
Immo nec minimum quis uatibus obtulit assem
Lurida sit uestis uobis, extollite Olympo
Heroas uestros, ferro belloque potentes,
Sit mihi pulchra Venus, sint nati, nulla Mineruae
Gaudia sint nobis, Iuno sed clara Tonantis
Et soror et coniunx faueat, quia sepe solebunt
Atria pontificum et regum perpulchra uideri,
Vera loquor uates uobis, qui ponere ad astra
Tecta uirum cupitis, mortalibus apta feretris
Diuicias fatui spernunt, et panis egentes
Vndique mendicant spreti, strata aurea luctu