# Solimaidos libri III 2.343-390

Ivan Polikarp Severitan, Solimaidos libri III, 2.343 to 2.390. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ivan-polikarp-severitan/solimaidos-libri-iii/2.343
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ivan-polikarp-severitan/solimaidos-libri-iii/2.343

Secum turba ruit: primo male tuta Voluptas, Alma Venus, puerum pharetratum prendere dextra Curans, ne cadat; at vultu plaudente Cupido Hanc ardet salutare deam, quo duceret ultro Alatum citius, tenerum membris tamen; ipsa Fit comes ardenti, magnos conferre paratus Promittit puero, veluti solet esse benigna Infanti genitrix, quem vult cessisse vicissim Si quo cura manet caeco. Post undique nudum Vestibus obcingit, tumidi spectacula fastus Foemina desiderans sequitur delapsa furenti Cum socio quondam coelorum sedibus altis. Crinibus implexam viperam memorare laboro Pravus avaritiam, squallentia pectora monstri Quae secum ducebat, proh! Fallacibus escis Cernitur implicitus furor, heu! Monimenta vetusti Tamque gravis sceleris portans laberinthius error, Livor edax mollisque quies peregrina salutis Perpetuae vitae accedunt cum murmure longo. Solatur tristes stomacho metuendus amaro Pluto deus dicens: “Quid maesti statis? Honores Nulli deficient vobis, sed nostra placebunt Regna magis”. Nigrum trepido suspexit ocello Ipse timens genitor trepidantis murmura vulgi, Irridetque malus miseros tenebrosus Averni Rex subito, parvusque Puer malefida sagittis Pectora percussit, jugulum Venus alma parabat Dans gemitus fictos, feriuntur viscera, tandem Membraque luxuriant amborum numine tali. Turpe genus gemuit, me pejus dicere taedet: Vivere quisque suo voto conatur ubique. Postquam lugentum geminatur vita, pudore Majori casus funestior advolat alter, Ecce lues terrena venit flagrantior igne; Namque thorum socius socii violabat ubique, Nata patri jacuit, soror est jam languida fratre Proh pudor, heu pietas, mutato jure tumescit Venter natorum turpi genitricis amore. Terra parens quondam tristes miserata dolores Titanum voluit compleri Tartara facto Monstrifero vastos et in aethera protulit hostes Dira prole tumens: quo coelo magnus ab alto Juppiter iratus lethali fulmine damnat. Quippe giganthaeos humeros horrendus ubique Sidereas vitiis populi rescindere turres Conantur, Phoebo flavos devellere crines Optant et castam cupiunt violare Minervam In tantum, rabie quod plenus Juppiter infit.

---

Ivan Polikarp Severitan, Solimaidos libri III. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/severitan-ip-solimaidos.xml.
