Latin · Dactylic hexameter
Ad Paulum Sfondratam Poema., lines 1.1-1.42
Jacob Balde, Crisis in se ipsum 1.1-2-42
Unproofread scanNot analysed yet
NOn satis est culpasse alios: culpemur et ipsi,
Ac quid de nobis dicatur, qua licet, et res
Intercisa sinit, vacuas referamus ad aures.
Diversos hominum mores, diversa Frobeni
Iudicia, ac sensus, libertatemque loquendi
Hic ad Danubium mecum mirare sub umbra
Populea: tamen Alcides requievit eadem;
Quid mihi contingat, tibi quod contingere possit,
Si vacat, et pateris, paucis, adverte, docebo.
Vivitur hoc pacto, facile est incurrere ronchum,
Illotasque manus, posticae opprobria sannae.
Conveniunt Momi tanquam mihi fixa sit hasta.
Utque in bubonem magno clamore diurnum
Exstimulantur aves, confertaque spicula tendunt;
Obvius infestis sic obruor undique telis.
Omnia sunt nugis, sunt omnia plena querelis.
Pars ad me venit: partem dispersit in auras
Ventus: eunt timidi plures, et dicere mussant.
------hinc vacuum, crebraeque lacunae.
Cantemus. Patronus adest; cum provocat actor.
Ipsum non pallet bene conscius ad Rhadamantum.
Censurae semper pene in contraria vergunt.
Quod probat hic, damnant alii; quae damnat Acestes;
Vindex Varro probat. Defendor, et arguor idem.
Quod felix faustumque fuat, mihi quod bene vortat,
Incipiam. Princeps igitur sic inchoat Astur:
Nescio, quale chaos sit in isto corpore, frigus,
An calor excellat? sanguisne, an phlegma redundet.
Quatuor ex primis quis sit praetorius humor?
Quisquis is est, certe non est innoxius humor.
Tam varios fluit in gyros. huic tristior: illi
Laetior apparet. quondam morosior isti.
Ignoras prorsus, sit Minotaurus, an hirco
Miscuerit cervum natura, lupone columbam?
Audiit hoc Mnesteus ridens: quid? si iste palumbus,
Cur longum nasum praetendit vulturis unci
Gingivam queritur (dubium) intellectus inermem:
Et tamen absentes, praesentes tam male mordet.
Nempe ideo subicit Boscas, quia non bene dentit.
Tappus ait. si felle caret, cur surgit in enses?
Cur scribit Satyras? si flavae bilis abundans
Implicuit folles: cur saepius obstruit iram?