Latin
Ad Paulum Sfondratam Poema., lines 1.184-1.228
Jacob Balde, Crisis in se ipsum 1.184-228
Unproofread scanNot analysed yet
In terris umquam frugi fuit Alsata visus?
Novi hominem; noctem musis non consecrat unam;
Ut scabat ille caput, digitos arrodat et unguis!
Iudaei credant, etiam loti atque togati
Dum quatit attonitam mentem phanaticus ardor
Multa cadent inter lupulos, supremaque labra.
Vitibus a madidis pendet. Cum vanuit humor,
Tunc choreae mentis cessant, Gluckersius inquit:
Nec pedibus motis ad cantum carmina saltant.
Argumentum Umber conductis follibus urget.
Nam quando auroram vigilat praevertere? quando
Affixus pluteo; sicut pallentibus undis
Actius, et frater Corybas? Sata, iugera, villas,
Prataque prospectu fixo metitur, et arva,
Dispersasque domos, ---praeterque fluentem,
Nec procul hinc falsam, cervorum pascua cretam.
Ac ne visa procul fallant confusa remotum,
Concava convexo sociat Crystallina vitro,
Exacuitque oculos, et languida lumina torno
Roborat, anticipans longinquos mille colores,
Observare vates, venientium discere vultus,
Officii pars est, puto non postrema diurni.
Praefectum credas ad vectigalia naulo
Desuper excubias agere, et dare classica velle.
Pars quota curarum sellae datur, atque labori
Palladio? aut quoties visus cum ---
---(O dira calumnia, quantum
In nos iuris habes!) -----
----nisi forte Lybistidis instar
Alitis obtutu sua solo excluserit ova.
Cunctane per somnum didicit, vel discit inertem?
Otie quo titulo manifesta negotia fiunt?
Cum res ipsa manum poscis, nil manca voluntas
Prodest. exsertis peraguntur bella lacertis.
Aiacis gladius quo? si vagina recondit?
Rubigo ingenium non tantum perdidit unum.
Sermonem abrupit Maruli iucunda senectus
Is causam nostram patroni more profunda
Strenuus ex animi radice medullitus egit.
Dormiat, an vigilet, quem tu traducis acerbe.
Algeat, an sudet; spatietur, an ille quiescat?
Sub schino, an Prino soleat latitare, quid ad me?
Nescio; nec nostrum est alienas cedere vites.
Quid faciat Corydon, exploret lictor Amyntas.
Hoc scio, cum summis in turribus ambulat index.