# Crisis in se ipsum 1.700-743

Jacob Balde, Crisis in se ipsum, Ad Paulum Sfondratam Poema., lines 1.700-1.743. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/crisis-in-se-ipsum/1.700
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/crisis-in-se-ipsum/1.700

Serius at quando? quando non serius? ipsa
Proelia ranarum eum muribus aspera, dicas.
Seria, et arcanis penitus stipata tremendis.
Tu fortasse novum cantes Agamemnona; cantes
Aeacidem: pappus mediis mansurus in undis.
Nascitur e tenui quoque Martis adorea culmo.
---- sed quando serius umquam?
Quaeritur an sapias umquam bone Lentule. quando,
Serius est? semper. quando ergo est serius? olim;
Entheus horrorem cum toto corpore spirat
Fatidicus, tragicoque evincit crura cothurno.
Serius hic umquam? quando tu serius esse
Incipies? tunc est, cum montis in ardua nisus,
Et satur a fundo turbatae Aganippidis haustu
Empedocles Sophoclesque vomit: volscique Poetae
Relliquias, rapidique eructat carminis aestum.
Serius? insanis. hoc testor serius. an sit
Magni opus ingenii, fastu corrumpere vultum?
Non omnes rugae sunt gratae. quaedam odiosa est.
Taediaque invertit gravitas squalore superbo.
Serius hic Vates est, an tantummodo torvus?
Quem tu Timonem, Brutumque requiris ab illo,
Qui mansuetarum colit otia blanda Dearum?
Torvus et austerus non uno stipite pendent.
Cum torvo bellus non convenit; at bene laetus,
Insons, et posito calamo, quandoque remissus,
Nulla supercilii laus est, pluteique tonantis.
Ultima tentantur. Iam formidabilis Aiax
Surgit, et est saltem, qui sic defenditur, inquit,
Vanus adulator, palpumque obtrudere doctus;
Mollia sub Latia praeconia vendidit hasta;
Cum generosus adhuc vitales carperet auras,
Memmius, et blandum Gallus submitteret aurum,
Tunc Silvae, tunc antra loqui, tunc vivere fontes,
Tunc iterare lyram, nervisque ad metra reductis
Plaudere Francigenae, nomen que ad sidera ferre.
Illectus pretio census ad barbita sumpsit;
Imbutaeque manus cordas tetigere sonantes.
Claudius immensam Regni revocatus ad urbem
Vix subiit fossam, nullum meus Alsata signum
Edidit, et tacitus pressit post funera laudes.
Ullane marmoreo data sunt Epicedia cippo?
Ullane sacratos deflevit nenia manes?
Ullane cum fuscis iniecta est floribus oda?

---

Jacob Balde, Crisis in se ipsum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldecrisis.xml.
