# Crisis in se ipsum 1.88-134

Jacob Balde, Crisis in se ipsum, Ad Paulum Sfondratam Poema., lines 1.88-1.134. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/crisis-in-se-ipsum/1.88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/crisis-in-se-ipsum/1.88

Praetereo sordes, nimium quas praeterit ipse.
Nam matutino quoties se flumine lustrat?
Non est munditiae, Venetae non cura saponis;
Impexum, illotum, incultum, quae Gratia amaret?
---- nec Erynnis opinor.
Stoicus et Cynicus spectrum miscentur in unum.
Vix a Cardani vita discernere possis.
Scilicet ut squalent extra, sic omnia et intra.
Forsitan, iniecit, quo non sollertior alter,
Bagophanes Sciolus, curis maioribus actus,
Negligit inferiora sui. Laudabile, corpus
Non nimis excolere, et turpe est ad pascua vatem
Proiectum, thermis, formae, pecudique vacare.
Sed cur erigitur rigidi pilus instar echini,
Cum tamen Euganeae lana sit mollior agnae?
(Huc quoque processit censendi dira libido!)
Erectos etiam, mollesque, insane capillos;
Obicis? at tales, si quidquam credis, Athenis,
Ille sophus laudat, qui discurrebat eundo.
Plura cupis? Vertex tantae sacer arboris, annos,
Intra ter denos rastrum non sensit eburnum.
Sed neque pungentis cephaleae spicula sensit;
Non sensit laesi metuenda Ceraunia nervi.
Instat Aretinus pronepos Samuelis Amolli,
Tuscus avo: patre Germano: prope flumen Anassum
Progenitus vendente piper. -----
Ille quid? Invisum Superis hoc censeo frustum
Qualiscumque hominis. Cui non fastidia visus,
Ingerit? horrorem creat, occiditque videndo.
Iam cupit, et torvus, taurina fronte videri.
Atque (utinam voti media plus parte beetur!)
Conscripsit librum, deformavitque venustos:
Absurdis gaudet: modo dissona et absona promas.
Applaudet. -- Liceat modo vivere --
Loripedem recto praeponet, et Aethiopem albo;
Indoctum Baracen callenti Iura Rebuffo.
Expecto donec declinet prodigus Istrum
In caput, et contra fluvium natet ...
Iam speculi lucem, iam dentes pectinis odit
Haud equidem nivei barri, sed dentibus apri
Dignior, aut quantos tenero lupus imprimit agno.
Quando ita vult, sit deformis, maneatque per aevum,
----- subscribimus ultro.
Illo vix Briareus formosior -----
--- Polyphemum, et Alastora vincat.
Invideat pulchris, rugasque ostendat aniles.
Sed num servabit leges. quas sanxit ineptas?

---

Jacob Balde, Crisis in se ipsum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldecrisis.xml.
