# Crisis in se ipsum 1.929-970

Jacob Balde, Crisis in se ipsum, Ad Paulum Sfondratam Poema., lines 1.929-1.970. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/crisis-in-se-ipsum/1.929
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/crisis-in-se-ipsum/1.929

Me sequere auctorem, et praeter sine plurima labi.
Crabronum stimuli sunt probra obiecta: feruntur
Tam levibus pennis, quam nix: iterumque liquescunt.
Sperne obtrectantes nec acerbum pasce dolorem.
Multa potest tenuis difflare cachinnus in auras.
Si modo constanti rerum firmeris ab usu,
Et costas adamante liget patientia victrix.
Quam miser est, quem nemo fugit, nemo odit aperte;
Qui cunctis ad vota placet. Convicia malim.
Nuper cum calvum Te diceret esse poetam
Sergius, et ficum digito monstrante vocaret,
Frendebas instar Calydonis peritus apri.
Maior Sergillum poteras sprevisse minorem.
Qui cupit ulcisci, laesum se vile fatetur,
Gaudiaque et laetas segetes male nutrit in hoste.
Ergo age, quamtumvis immensa mole premaris,
Foedarumque avium tua fama subhaereat ungui,
Ut laceri plumis stillet labentibus aether,
Semper penna tamen spoliato ? una,
Scribere qua possis mutum vulgante dolorem,
Donec succrescant aliae, famaeque priori
(Sic poscit natura avium) reddaris, et alae.
Esto quoque ad vulgi vocem (quia fletus inanis,)
Et creperos plausus surda intractabilis aure,
Quodsi pulsatis foribus tibi gloria supplex
Offerat aut cristas, aut non ignobile sertum,
Intromitte quidem, sed non in pectoris aulam.
Musaeo paelex nocet interiore recepta.
Tunc te felicem dices sine crimine, si nec
Terret Aristarchus, nec mulcet Chaerilus Emptor.
Supra fortunam est, qui non metuit fortunam.
Invenias homines mente alba, et moribus albis,
Quorum unum studium est, studiosis posse nocere.
Hi nec agunt quidquam praeclari, et agentibus obstant
Ut saepe ignarus faeno canis incubat, et quo
Non fruitur, nulli permittit inutilis uti.
Quid facias? parces nihilominus altior hoste
Non omnes digni sunt vulnere nobilis irae,
Ictericam satis est contemptu scalpere venam.
Tunc exsultabis, cum te velit esse sepultum
Ante necem, ridens quem ad fletum cogere possis.
Quisque suum proprium est fatum sibi, quale facit, fert.

---

Jacob Balde, Crisis in se ipsum. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldecrisis.xml.
