Latin · Dactylic hexameter
FRANCISCO ANDREAE, COMITI DE TILLY, Ingentis Genii Infanti; NOVO IN CUNIS, lines 1.1.1-1.1.48
Jacob Balde, Poemata (2) 1.1.1-48
Unproofread scanNot analysed yet
VOta fluunt, valuere preces. Vagitibus aer
Mulcetur, dulcesque fovent sua gaudia Cunae.
Personat in tota FRANCISCUS TILLIUS aula.
Seu Charitum Soror una fuit, Lucinave mundo
Debita; seu potius (potius reor) ipsa resolvit
Grande puerperium Iuno famulantibus Horis;
Credimus, o superi! quod conspirantibus astris
Talem iam pridem monstraverit Cynthia Partum.
Saepe Iovi dixit; nitidos impelle Planetas,
Stellarumque choros, et mitius utere nimbis:
Est mihi, sitque precor formosae Pusio Matris,
Stellarumque choris dignus nitidisque planetis.
Saepe Deo belli; Mars, gemmata resolve
Cingula, et ereptos Dacis morientibus enses.
Est mihi, sitque precor speranda ex principe Proles,
Cingula, et ereptos dabis huic cum legibus enses.
Saepe Deae Cypriae; cygnos festina iugales
Ad tua fraena cita: sancti nam fructus amoris
Floruit, et nostrum properans exibit in orbem.
Dona para, tantae sobolem visura Parentis.
O quoties solem Soror opportuna monebat!
Lux mea: (nam tanta est erga fiducia Fratrem)
Omnia cum nostris egeant, scis, semina flammis,
Ut vitas animamque ferant; Age frontis honestam
Sparge comam meliore die, mithraque serenas
Come faces, quali velatum Persis adorat:
Dignus enim magno (nomen non addidit) Infans
Sidere nascetur, multosque merebitur annos
Perpetua signare rosa, nulloque domari
Tempore: fecundos iam nostro lumine menses
Implevi, fecique viam; scit cetera Mater.
Sic effata, suam Titanis ad oscula bigam
Convertit; modiceque genas distrinxit, et ignem
Attigit, ac cornu libato Fratre refecit.
Ille inclinatam sua per primordia iurans
Caesariem movit, veteres testatus amores.
Ecce, tuos qualis Divum favor imbuit ortus?
O nostrum, FRANCISCE, Decus! quo nomine Caelum,
Quam sanctis Superi curis venerabile pignus
Suscipiunt, pronoque omnes simul axe laborant,
Ut tibi nascenti charas indulgeat ulnas
Natura, et semper devotus rideat aether;
Sacraque concordes iurent ad stamina Parcae.
Agnosco vultum, quem scripsit amoena Venustas
Ingenio speciosa suo: migravit in illum
Cum puris aurora favis: huc gratia secum
Transtulit electas comites; huic addidit omnes
Delicias virtus, numquam indignata videri.