Latin · Dactylic hexameter
MUSAE NEOBURGICAE Ludis genialibus ORTUM SERENISSIMI INFANTIS ? IOANNIS, lines 1.3.0.2.182-1.3.0.2.226
Jacob Balde, Poemata (2) 1.3.0.2.182-226
Unproofread scanNot analysed yet
Stans primo, in lacrimas resoluta SUB ARBORE MALO;
Denique in amplexum Gnati CUM VESPERE vergens
Consedit: luctu liquidum stillante dolorem.
In Fontem mutata sacrum. FONS vulnere quino
Labitur: irriguae potanti Vena salutis.
Sed, miserante DEO, rursus sua gaudia Natum
A tumulo reducem, vitamque animamque recepit.
Nunc Dea Regina est, nunc est Regina Dearum.
Hunc tamen ad fontem, dilectae sedis amore,
AEthere dilabens incognita saepe revisit.
Tunc quoque visebat pulcherrima Neptunine.
IX. Ergo ubi contiguas liquido pede contigit undas:
Audiit hos questus, didicitque ab origine caussam:
Mittite sollicitum tristi de corde pavorem;
Parcite lamentis: DABITUR, QUOD POSCITIS, inquit.
Orbandumne tori fructu vel honore putatis?
Qui me supplicibus ceris, qui messe Sabaea,
Argentoque colit, cumulatque altaria donis.
Saepe pedes nostrum Fontem dignatur adire.
Saepe coronatae procumbit cernuus arae.
Fidite: nam nocte hac voti damnabitur Heros
Magnanimus. commenta loqui ne vana putetis:
Iridis in speculo vestram cognoscite sortem.
X. Protinus in caelum vultus tollentibus ipsis
Roscida signatur nubes: arcusque pependit
Discolor; et qualem varia Thaumantias ornat
Iunonis penna, Dominae studiosa placere
Iunoni. propriam tanti facit illa volucrem:
Ex quo oculis centum truncati impleverat Argi.
Curvabatur enim violis, multoque renidens
Imbre croci, variisque rosis infectus, et ostro.
Hunc super institerat vultu MATRONA verendo,
Pignora bina ferens, pulchro, sed dispare sexu:
Dispare, sed pulchro. Qualis Latona gemellos
Fingitur hinc atque hinc, Delo mirante, tulisse.
Intendere aciem. iuvat usque hoc pascere visum
Ostento: propiusque admotos nosse colores.
Interea ad Fontem pia BITTENBRONNA refluxit,
Impressitque sui vestigia certa doloris.
Flos GRANADILLUS erat. quem mox ROREFELDA levavit.
XI. En, digito monstrant, Dea quid Fontana, quid AEther
Imbutus radiis nova per simulacra loquatur.
Vix ea: cum placido sensim Matrona volatu,
Aligerum corpus picto libravit ab aren,
Inque PHILIPPINAM selaeta recondidit AULAM.