Latin · Dactylic hexameter
MUSAE NEOBURGICAE Ludis genialibus ORTUM SERENISSIMI INFANTIS ? IOANNIS, lines 1.3.0.2.553-1.3.0.2.596
Jacob Balde, Poemata (2) 1.3.0.2.553-596
Unproofread scanNot analysed yet
Structus erat torto fluctu niger arcus aquarum.
Ter supra rapti (tormenti forma!) ter infra.
Ter latus in geminum tracti: ter pone, ter ante,
Ludibrium et risus populo rhonchusque fuerunt.
Tum penitus mersi decies ter, et amplius, undis.
Scilicet ut foedum restingueret unda calorem;
Lascivumque pecus vel sic dedisceret olim
Esse salax. Heu me! quatit aeger anhelitus artus:
Gurgiteque effuso rorant saetaeque pilique.
Cum gemitu fessi torrentem gutture rauco
Eiectant haustum. spondent, veniamque precantur.
Rabasten asinus, sed ligneus, excipit unco.
Marcolphus super haec transcribitur: adque metalla
Taurica damnatus (sunt montis viscera Tauri:
Tauricaque est vindex, ara fumante, Diana)
Taurorum in stabulum ROREFELDAE flebile munus
Mittitur: infelix ut ad omnis serviat usus,
XXXIV. ECHO laeta redit; atque ordine singula pandit.
Exsultant Dominae, rident, poenaque fruuntur.
Tum spatium, qua fert nemus interiore recessu,
Per varios flexus, aequatis passibus intrant.
Hic laxant animos variis sermonibus, et se
Circumagunt. iuvat usque loqui de laude Puelli
Natalique die, reliquumque insumere tempus.
(Instat, et a tergo comitatur amabilis Echo.)
Incipe parve Puer formosis solibus uti.
Iam tecum tepido formosius aequore loti
Iucundique Dies redeunt. iam lotus es ipse,
Congenitam veteris labem detersus Adami.
AEtatis ver mite tuae, primamque recentis
Auroram vitae Zephyrus redolentibus Horis
Induat; et phaleras lucis circumdet adulto
Maioris: donec dignus Patre prodeat annus,
Dignus avo. Genitor poterit te plura docere.
XXXV. Ille Paraetonium Pelusiacumque caballum,
Seu quemcumque dabit Baetis, vel nobilis Astur;
Certa lege ferox in gyrum flectere novit.
Aptius ut nequeat Chiron agitare bimembris:
Quamvis Aemathios superet levis ungula montes.
Liligeris nec qui docuit parere lupatis
Francigenas, Ludovice, tua Pluvinellus in aula.
Dux stat, ut Aeacides medios stetit inter Achivos.
Hunc sensit sonipes: tali se pondere iactat
Altius, et discit gressus glomerare superbos.