# Poemata (2) 1.3.0.2.641-685

Jacob Balde, Poemata (2), MUSAE NEOBURGICAE Ludis genialibus ORTUM SERENISSIMI INFANTIS ? IOANNIS, lines 1.3.0.2.641-1.3.0.2.685. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/1.3.0.2.641
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/1.3.0.2.641

(Spes affligit enim) coram spectare liceret!
HUC GUILIELME VENI. tua te GRIENAVIA supplex
Invitat voto. tua te ROREFELDA precatur:
HUC PUER IGNATI. Patri Matrique secundum
Danubius sternet famulans iter; atque phaselo
Submittet dorsum. iam iam BESITHEA festas
Disposuit frondes, scenaeque innexuit altae.
Libamenta tibi ponent in cespite prima
Dissimulata Ceres, personatusque Lyaeus.
Intranti muros festiva tonitrua fecit
Iam faber ignipotens: nihil his tamen addidit irae,
Terrorisque minus. nullo terrebere iactu,
HUC GUILIELME VENI. Phariae Pharos aemula turris
PYRAMIS ardebit duplex, de marmore texto.
Tota coruscabit geminatis Curia scalis:
Multifidumque voment lato iubar ore fenestrae,
Italico ritu: qualis Florentia pernox
Instruit; aut cum se retegit sine sole Siena!
Vestaque Tarpeias vigilans illuminat arcis.
Terra feret stellas: caelum splendebit ab armis.
XXXIX. HUC PUER IGNATI: Cervos agitabimus omnis.
Fulmineos figent venabula cominus apros.
Exacuunt iam rostra canes, dentesque tremendos:
Naribus in praedam, cursuque in vota parati.
Adducentur equi celeres, qui cursibus Austros
Praetereant: vastique boves; ubi truncus et ira
Stant simul: ingentes circum capita ardua gyri.
XL. Post tibi, si placeat, sistet reale theatrum
Cuncta suis Elementa locis. Ruet igneus AEther.
Auspiciis praepes signabit milvius auras.
Inque mari medio phocas spectabitur inter
Caeruleus Proteus: inter delphinas Arion.
Frugiferae telluris erit producere messem;
Maturare botros; phialaque offerre racemos.
Sed neque iam scimus, quae non maiora supersint!
XLI. Haec inter, dum saepe vocant, clamoribus instant:
Huc Guilielme veni. pariter clamabat et ECHO:
HUC GUILELME VENI. rursumque iterantibus illis;
Huc Puer Ignati: repetebat molliter Echo;
HUC PUER IGNATI. Neque enim locus ille dabat plus
Vocis. Simplicitas fuerat tamen ista lepori.
XLII. Hesperus exibat. Fessas sub tecta recepit
Prona sua ROREFELDA domo: lactisque colostrum
Protulit. hoc sumpto liceat sedare calorem.
Grata magis toto sunt nulla coagula Maio.

---

Jacob Balde, Poemata (2). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata2_1.xml.
