# Poemata (2) 1.3.17-33

Jacob Balde, Poemata (2), 1.3.17 to 1.3.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/1.3.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/1.3.17

16. Denique correctura maiore celeritate tempus, quod mora consumpserat; in abitu tamen consulit, atque imperat statuenda primo die Maii, in honorem nati Principis. Utique: quando eodem festo die celebratur memoria gloriosi Apostoli Philippi; cuius nemine Serenissimus Pater gaudeat. 17. Apparatus ad haec sollemnia. Initium eius Diei sudo caelo spectatissimi: matutini gratulatio, gratiarum actio, et laetitia. 18. Eucharistia pomeridiana, et pompa. 19. Secundum hanc in Curia Urbis Agape, Charistia, Epulae, Orgia. 20. Sub noctem festivi ignes, et temulenti. 21. Nova Comoedia in Area Besitheae (vulgo Die Bschitt/) Iocus paucis aliquot stadiis distans Neoburgo, flumine adverso: tbeatrum silvestris elegantiae. ibid. Faunorum tripudium. 22. Nempe et Danubius tandem tot acclamationibus excitatus, postquam gaudii communis perceperat caussam, affluxit, et in societatem tantae laetitiae, totis praecordiorum rivis restagnavit latissime. 23. Claudos, et quos natura signavit, cavendos esse, quotidiana probat experientia: confirmatque exemplo suo Vulcanus, ex Arce veteri (vulgo ALTENBURG, iam maceria ruinae, ex adverso Besitheae, in clivo cis Danubium sita) inflammatae nequitiae dolum pro ludo meditatus. 24. Pyropo in aquas iacto, stupidior Triton ex Danubii famulis unus, horrende deluditur. 25. Acta die sequenti. Grienavia laetitiis onusta, se pulchrius vestit: illoque habitu Rorefeldam revisit. 26. Haec quoque se elegantius compserat, adventum sororis opperiens. 27. Colloquia plenae gaudii, pietatis, solacii. 28. Divinae Providentiae mirabiles nexus. 29. Renovantur gaudia Nympharum. Grienaviae cornu venatorium, a Diana donatum. 30. Echo famula Grienaviae et Rorefeldae, Ex illa intelligunt, quid in urbe gestum sit. 31. Inter cetera Satyrorum quoque applaudentium choreas. Ceterum certissimo scirent, in eodem numeroso Capripedum coetu, duos Faunos, illos ipsos improbissimos saltare; qui ipsarum pudicitiam aliquando tentassent. Cum scilicet Grienavia adhuc Lycaste, et Rorefelda Syrinx vocaretur. Etiam nomina se inquisivisse: alterum Rabasten, alterum Marcolphum vocari. Remittitur Echo ad Danubium iudicem, ut in reos comprehensos animadvertat. 32. Laus servatae pudicitiae, gloria virginitatis, a Grienavia sibi gratulante extollitur.

---

Jacob Balde, Poemata (2). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata2_1.xml.
