# Poemata (2) 2.2.139-188

Jacob Balde, Poemata (2), EPITHALAMION, quod SERENISSIMIS CONIUGIBUS, MAXIMILIANO, BOIARIAE DUCI, ? RHENI, lines 2.2.139-2.2.188. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/2.2.139
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/2.2.139

Plurima dum mutat, surgit Symphonia discors.
Quando poscit Hymen, liquidos puri aeris haustus
Proicit, absorbetque iterum iaculabile murmur,
Atque intra fauces subigit, tacitumque choreuma
Delibrat, donec campo prorumpat aperto.
Una eademque canit totiens distincta, venitque
Obvia saepe sibi, nonnumquam adversa, caditque
Ac surgit, vocemque premit, vocemque coruscat.
Quod si festa Duces subeant connubia, novit,
Novit et ipsa suos ad pompam augere tumultus.
Erigitur sublime ruens, rostroque perorat
Fusius: e Rostris credas praesagia dici.
Iamque ut Lympha sonat: quae cursus immemor arva
Radit, et inventos divexat rore lapillos.
Iam maiore modo turgens, viventis ad instar
Fluminis, Aonidum lapsus imitatur aquarum,
Et sua Pegaseis stipat praecordia bullis.
Iam pigri de more vadi, gemit intercisum;
Et gemitus alia mox interpellat avena.
Nonnumquam in duplices, dimisso simplice, ductus
Emicat, et pleno tinnit constantius ore.
Dant animos Sponsi. facunda fluctuat aer
Temperie vocum; modulosque reciprocus urget.
Singultusque novos reddit. nam gratia felix
Suadet utrasque vices, et amant alterna Camenae.
Laudat HYMEN, meritaeque alas formosus inaurat.
Caetera quid memorem miracula nobilis Horti?
Visuntur grati errores, tortique recessus
Daedaleis manibus Labyrinthi flexibus errant.
Quo neque pertingat Phaetontis noxius error;
Nec rabidos iaciat latrator Sirius igneis.
Musarum Phoebique locus melioris, et arcu
Deposito citharas, secretaque tecta petentis.
Illic saepe canit. mox et pellucida Nais
Advolat, et vinci Siren arguta fatetur.
Parte alia non est vetitum succedere Soli,
Quin invitatur, quin invitatus ab axe.
Desilit, et radiis crines exsolvit honestis.
Ac tantisper equis (quis enim haec astuta notabit
Otia?) detentis, nemoris petit arduus umbram.
Aut talem inscribit buxo, revolutaque monstrat
Tempora, et angustat spatiosos aetheris orbes;
Caelestesque vias, cursusque in margine signat.
Nec gratis: ventrem raptis solatus anhelum
Obsaturat pomis, artusque in flumine fessos
Abluit egelido: donec repetita Phlegontis
Tergora conscendens, motis velocius Horis
Neglectum compenset iter. Qua collis ad imam
Vergit planitiem, stagnum natat, et vada torquet
Frigida, Neptuno non despicienda iocanti.

---

Jacob Balde, Poemata (2). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata2_1.xml.
