# Poemata (2) 2.2.282-327

Jacob Balde, Poemata (2), EPITHALAMION, quod SERENISSIMIS CONIUGIBUS, MAXIMILIANO, BOIARIAE DUCI, ? RHENI, lines 2.2.282-2.2.327. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/2.2.282
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/2.2.282

Nempe quibus PRINCEPS MEUS (inclinavit et ipsa
Immortale caput) nostro non MAXIMUS Orbi
Visus, cessavit partis velare trophaeis
Laurigeras aquilas? Ex quo Brumalia Fusco
Sceptra dedit iuveni, titulo Fortuna negato,
Crudelem lusura iocum, lacrimasque datura
E glacie: MEUS ille MEUS se immiscuit armis,
Albanique iugum sordenti sanguine montis
Victor inundavit. profugos Moldavia mersit.
Dissecuit ferrum stantes. quod Stella propinqui
Spectavit nemoris, concussaque moenia Pragae.
Inde alius, semperque novus, cum turbine miles
Incubuit terris. unius stirpe recisa,
Alter successit cauti, chalybemque momordit.
Tilliacas acies, flavarum signa iubarum
Inferiora tuis equidem: tamen aspera sensit
Saucius, et totiens sua fractus in ossa Rebellis.
Flammigerae Volucri nullius saeviit ira,
Cuius non etiam contortas BOICUS hastas
Debuerit lacerare LEO. Turlacia plaustra
Rupimus, et rigida munitas cuspide silvas
Obruimus fossis. absorpta Badensis hiatu
Machina, complevit disiectis falcibus Orcum.
Auspiciis haec gesta tuis. tu classica nobis,
Tu viris animosque dabas; nos strinximus enses.
Cimbrorum quoque clausa palus, et vincta catenis
Torpuit a tabo. tenuere obiecta furentem
Claustra: procelloso ne posset militis aestu
Exundans, veluti Nilus, stagnare per urbes.
Atque utinam paribus mare frenassemus habenis
Balchicum, et immanem Phocam, quae prodiit illo
Gurgite, cornigeri sorbentem flumina Rheni.
Scilicet id clades, et publica Fata vetabant.
Iamque aderat Suecus: quem dissimulatus et ora
Et crinem barbamque Charon, vectabat eadem,
Qua vehit horrendos manis et funera cymba.
Ille Lyco exhausto tendebat ad ostia magni
Danubii, totis bibiturus fontibus Oenum.
DUX meus infandum scelus et crudele notavit,
Damnavitque sitim. non si Balaena fatiscat
In quit, et abruptis effundat viscera costis;
Improba munitum squamis inciderit Istrum.
Opponat latus Anglipolis, faucesque retundat
Ignibus obiectis. iam nos praevertimus astum;
Concedetque meis antiqua Tiberia votis.
Nos Aquilo pulset. dum CAESAR et AUSTRIA vivant.

---

Jacob Balde, Poemata (2). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata2_1.xml.
