Latin
3.0.1 to 3.0.3
Jacob Balde, Poemata (2) 3.0.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
PRAEFATIO. QUod iuvenis Poema lusi; tibi Iuventus studiosa literarum, et quisquis Romanas Musas serena fronte colis; nunc libens in manus trado. id si animaveris benigni favoris afflatu, bene vivet. Bellum ut scias, cano; utique formidolosum, BATRACHOMYOMACHIAM. Quam veram aeque ac terribilem, nisi optimus iuxta ac verissimus vates HOMERUS tradidisset: me quidem dira libido eo numquam erat impulsura; ut tam severum ac tetricum, si Diis placet, argumentum primus confingerem. Tam lepidum, inquis, et iocosum, vis dicere tam gracile, inquam, ac tenue. quin immo tam sterile et aridum: ego tam vile, addo, et putidum. MUS et RANA, quid sint, novisti; Hercule, feroces et bellicosae belluae: animalia nimirum hoc paene solo nomine famosa, quod Philosophis eorum progenitores, avos et tritavos, inquirentibus, ingens negotium faciant: caeterum furtis ac rapinis contra Siculum Verrem; nocturnis commessationibus supra M. Antonium; inconditis vero clamoribus etiam contra Stentorem celebria. Quis autem furor est, argutat alius, prodigere bonum sanguinem in ignobili bello! aqua castalia diluere lutum! Movisses classicum viris: infregisses lituos et tubas pugnae Pragensi, Lipsiacae, Cimbricae; bello Bohemico, Germanico, Suecico. aut si vetera maluisses, Civili, Gallico, Punico. Iam dixi: Iuvenis lusi. neque quisquam illustrium Poetarum est, ait Statius lib. 1. silvarum, in praefatione ad Stellam amicum; qui non aliquid operibus suis stylo remissiore praeluserit. nam et Culicem (Maronis) legimus; et Batrachomyomachiam (Homeri) agnoscimus. Quem quidem Smyrna velitari tantummodo vidit: ut qui non nisi trecentos et tres versus condiderit. Ego tam feroces exercitus, ex Graecia, terra marique trans portatos, plena acie, infesto agmine, omni cum militari apparatu in Latium deduxi. Deinde, quae Polynices aliquis prodigia rerum desiderat, plenas sonantibus sententiis fossas, gurgites inopinorum eventuum, et quas politicas multi iam crepant phaleras; Lector, qui nasum habet, fortassis et hic reperiet. sub tentorio et aenigmate tempora devolvo: dispono machinas, figo signa excitantia pruritum fatorum et indagandi cupidinem. Quod in apologis fieri amat, continet ista Scriptio, quaedam quasi semina facile eruenda ad bene vivendum. Si Murium Ranarumque nomina non intelligas; credes te nostratia proelia spectare, et ANTHROPOMACHIAE interesse. Referuntur virtutes ac vitia paci belloque communia. exhibentur simulacra pugnae, dubii successus, crudelissimi Fortunae ac Mortalium lusus: Vatis Venusini dictum, delicatis auribus saepe insonet: Ridentem dicere vera quid vetat? Item: Tantalus a labris sitiens fugientia captat Flumina. quid rides? mutato nomine de te Fabula narratur.