# Poemata (2) 3.0.7-9

Jacob Balde, Poemata (2), 3.0.7 to 3.0.9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.0.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.0.7

prolixo carmine mirantur Oculum, qui depraedatus est animam ipsorum. haerent in peplo Sponsae et crepantibus sandaliis; Cupidinis vultu et cincinnis; arcu, pharetra et olorinis alis; et quae iam dicere nolo, apage haec Aphrodisia Scriptorum; qui et Venerem habent, et veneres non habent; venustius facturi, si vel cochleam a celeritate commendarent. Accipe nunc, Lector, et genium nostri Poematis. Turcas perhibent exacturos aciem ferri, in captivorum nudis corporibus ad palum ligatis, nudos acinaces probare; oblique, in decussim, velut in grandi fungo, neque sensuro, pro immani libidine vulnera scindentes. barbara feritas! at enim quid prohibet Stylum poeticum acui in Ranarum et Murium corpusculis? quando autem ea et vilia et exilia sunt; necessario mixtum canendi genus usurpatum. Quod humile, erigendum erat animosa dictione, et assurgentis impetu, succollantibus tropis ac figuris. conducendae et comportandae scalae, seu grallae, e Parnasso: nonnumquam aerium Statii iter, cuius usu Musculus cresceret eminus videndus, et Gigantem mentitus Iam, Rana qui bella geret non cothurnata? numquid non praegravatos armis Tritoniae, fortis sonitus tubae ad Garamantas usque disflabit? Quod si omni tuba et semper utaris, lacuum antrorumque oblitus: uterque fatiscet et rumpetur exercitus. quin et gratia quaedam bello decedet, quam illi ex monstris confecto, natura harum animantium et obvius lepor, parvitate ac vilitate sua conciliat. Quare temperari calor debuit, cantus misceri: eademque tuba modo remissius, modo fortius inflari. nimirum, ut flumina diversis meatibus et ostiis, non alia, sed aliter fluunt. ut aves iam summa, iam imma petentes, non aliis pennis, sed alio volatu auram stringunt: quique perite ludunt testudine, nunc unam aut alteram tantum chordam depectunt; mox digitis raptim micantibus, confuso sono clarius personant. ad eum modum Ranas iam lacubus suis reliqui, iam in alto aequore inter Tritones collocavi, semper tamen Ranas. qualiter et formicae in crystallo figurata, maiores se ipsis, etsi ipsae apparent. denique Murem exhibeo Murem: utcumque instar montis aedificem, usus vel palpanda HYPERBOLE; vel plerumque manifesta IRONIA, quae omnes V. libros velut anima percurrit. atque haec commemoravi instruendae Iuventutis gratia; non commovendi supercilii Doctiorum. NOMINA RANARUM. Borborocoetes In coeno cubans. Calaminthius Ab arundine seu calamis. Craugasides Clamator. Crambophagus Brassicam vorans. Hydromedusa Aquarum Regina. Hydrocharis Aqua gaudens. Hypsiboas Altisonans. Limnisius Paludosus. Limnocharis Palude gaudens. Prassiphagus Porrum comedens. Pelusius Limosus. Pelobates Gradiens per lutum. Physignathus Buccas inflans. Pileon Volutans se in luto. Polyphonus Multisonus. Seutlaeus Olerinus.

---

Jacob Balde, Poemata (2). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata2_1.xml.
