Latin · Dactylic hexameter
BATRACHOMYOMACHIA HOMERI Tuba Romana cantata, AEvo nostro accommodata, et in, LIBER II. Panoplia utriusque exercitus., lines 3.2.189-3.2.234
Jacob Balde, Poemata (2) 3.2.189-234
Unproofread scanNot analysed yet
VI. Dux tanti deerat belli, qui pluribus unus
Imperium. ferret, Sociumque educeret enses.
Ambitio, nimis acre malum, blandita tyrannis,
Et plus quam civile nefas; dulcedine quanta
Irritas animos, quae non et pectora versas?
Dum Sceptrum sibi quisque rapit de plebe; coorta
Seditio scindit vulgus: furor omnibus idem
AEstuat, in mediis bacchantur iurgia castris.
Ac nisi Caelicolum Rex subvertisset iniqua
Consilia, ignotumque ducem prodire dedisset:
In sua conversum, putri manantia tabo,
Viscera strinxisset pubes Maurusia ferrum,
Ultra Cadmaeae nociturum crimina messis.
Artepibulus enim vetitis temerarius armis,
Contemptore Deum caeso Meridarpage, fasces
Spiciferos, trabeaeque nigrae speravit honorem,
Aggreditur, dubiumque ad iusti fata duelli
Provocat; ut Capaneus olim Alcidamanta Laconem.
Imperet hic, iugulum, Circo mea vota probante,
Alterius qui tanget acu, certamine victor.
Sit vulnus iudex. Magnus tamen Embasichytrus,
Lichenorque, scelus sociis agitantibus obstant.
Servate has vires, et non nisi Rana tremendas
Sentiat: optati tristissima copia leti
Iam dabitur: tunc has iras satiare licebit.
Sic fati, avulsos hortantur iungere rostra.
Illi indignantes, multumque obliqua tuentes,
A Furiis alios scelerum servantur in usus.
Intonuit subito laevum. tunc omnibus aures
Arrectae: quem fata Ducem, quem destinet aether:
Quidve loqui praegnans dignetur fulmine nubes.
VII. Ecce Myocephalos inter sublimior unus
Virgatus fusco sagulo, plenusque cruentae
Felis odore recens maculoso ab Hylactore fusae
Prosilit, atque istaec: Cives, ego vestra capessam,
Si sinitis (neque enim nunc primum stringimus enses
Vulnificos) ego bella geram, ventoque secundo
Victrices upubas aquilarum more levabo.
Sperandi caussas sedato audite tumultu.
MAUSOLUS dicor; Coniunx ARIMISIA: Cares
Reximus innumeros, olim super aethere noti.
Postquam nos letum vita detrusit, uterque
Versus in hanc vestram, servato nomine, formam
Migramus: neque paenituit (Dis gratia) doni.
Ante, sacro patrii insignes diadematis auro;
Undantis populi fluctu frenavimus urbes.