Latin · Dactylic hexameter
BATRACHOMYOMACHIA HOMERI Tuba Romana cantata, AEvo nostro accommodata, et in, LIBER III. Iovis, Divumque Concilium., lines 3.3.357-3.3.405
Jacob Balde, Poemata (2) 3.3.357-405
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. Haec effata, simul Peplum mirabile monstrat
Ambesum. quae bruta fames intacta reliquit;
Sunt testes artis, sunt argumenta decoris.
Ipsae relliquiae laudem nomenque merentur.
Ingenium posuit formas, solertia filum,
Materiam dispensat acus, variatque figuras.
Omnia vel vivunt, vel sunt mendacia vitae.
Vera putes, sed ficta placent simulantia verum.
Summa: Trophaea Iovis, statuit quae plurima Mundo:
Nondum fuscus erat prima lanugine malas
Sub genitrice Rhea, nec adhuc iuvenile vagatus;
Iam propriora polo sensit discrimina, Patri
Ereptus. tinnit Corybas, suaque aera fatigat,
Saturno natum sene praetereunte puellum.
Et vere vagit puer, et sua Cymbala vere
Curetes quatiunt, tamquam si sentiat auris.
Iuppiter in Latio dormit, placidamque quietem
Quam dedit haec tellus, meliori munere pensat.
In fruges fecundat humum, Cereremque maritat
Lenaeo non ulla manus tam fallere docta,
Tamque minus, teretes digitos felicius egit
In tramam ardentis cupias decerpere gemmas:
Usque adeo maturat acus. mustumque propinat
Ante diem. niveo vincit candore ligustra
Synthesis: alternis sublucet purpura filis.
Iurares spirare crocum; vaccinia nigro,
Et violas humilis, violae pallore notari.
Concipit et linum Zephyros. nascentibus herbis
Permistae serpunt hederae: coniungitur ulmo
Foederibus textis e lana pendula vitis.
Qua flavum trahitur filum, flavissima messis
Insequitur: qua sanguineum vindemia labris
Spumat, et in Phrygiam procumbunt orgia telam.
Addidit et fontes, qui passim in sindone sudant,
Bullit ab argento trepidatque argentea lympha,
Sparsaque deducti percurrunt carbasa rivi.
Addidit et certis distincta Elementa corymbis,
Sopito famulata Iovi, et mulcentia somnum.
Nec confusa iacent: Naturae cernitur ordo.
Terra stat, Unda fluit, ineat aer. emicat Ignis.
Terra pedes tangit, pectus circumfluit Unda;
Per nares aer meat, et capite emicat Ignis.
IX. Parte alia Veli descripserat horrida bella
Centimanum, et longe Inarimen super aethera iactam.
Se quoque pugnantem, durantemque Aegide vultus
Marmoreos. Petulans et commeritus laqueum Mus
Hoc ipsum foedavit Opus, rositque maligno
Dente tenax: periit lusus felicis imago,
Solaque divini superant emblemata limbi.