Latin · Dactylic hexameter
BATRACHOMYOMACHIA HOMERI Tuba Romana cantata, AEvo nostro accommodata, et in, LIBER III. Iovis, Divumque Concilium., lines 3.3.453-3.3.496
Jacob Balde, Poemata (2) 3.3.453-496
Unproofread scanNot analysed yet
Hosne ego defendam Virgo Tritonia reddit?
Hosne ego? quam iacio, sese prius induet hasta
In folia et frondes: atque hastam iecit in auras.
Hunc uterum (monstratque Iovis caput) ipsa verendum
Dedecorem! si tela tamen fatumque minaris:
Eligo Gorgoneis Ranas umbrare cerastis.
Ignosce: et Ranas odi. nam semper amantem
Otia, cum somnum sub lauro fessa vocarem;
Scilicet infestis a me pepulere querelis,
Dixerat. extremas voces Latona probavit,
Multa fremens super his: Lycidas quis nominat, inquit.
Saltantis in aquis, tantum ad convitia natos?
AEstus erat, totumque Leo succenderat axem:
Ardebant nimiis exusta caloribus arva,
Nosque siti. gemino soboles portata lacerto,
Ubera pulsabant tremulis siccata labellis;
Desisto; narrare pudet. nil durius umquam
Sensimus. hausturam latices vis rustica stagno
Arcuit, et limo venam turbavit aquarum.
Quid tale ausa fuit Niobe? quam nostra peremit
Filia post Natos, iusto damnavimus ore
Barbara corda virum. saliat, trepidetque, vomatque
Nunc licet, et clamet submersa palude caterva;
Raucaque perpetuis consumat litibus aevum.
At quam pulchra mihi vano Tegeaticus Ales
Proelia promisit flatu? quid ad ista vocavit
Dedecora? infami iuvat hoc exesse theatro.
Illusae sumus. abscedo. abscessitque marinis
Rupibus illapsa, et Delo se condidit alta.
XI. Concussum est magno Superum genus omne tumultu:
Obque eadem tacite certamina ludicra mussant.
Iamque soror Phoebi, iam Phoebes frater, et angues
AEgide concutiens, stimulos abitumque sub alto
Corde volutabant, subituri moenia Cyrrhae.
Praecipue Venus, ut Mures in casside vidit,
Non nisi dilectae pennas fixisse volucris
Contemptu. teneros sensus testata decoris
Fletibus, et crudum sic est affata Maritum.
Ergo meae tantum galeis, ludibria belli,
Affiguntur aves? tuque ad scelera ista silebis
Saeve? (silebat enim) quin et saevissime rides?
(Riserat) hoc merui mulcens post proelia fessum!
Thrax ingrate mihi. si corvus et atra deesset
Noctua: non quererer. nunc Cypria luditur ales.