Latin · Dactylic hexameter
BATRACHOMYOMACHIA HOMERI Tuba Romana cantata, AEvo nostro accommodata, et in, LIBER III. Iovis, Divumque Concilium., lines 3.3.540-3.3.585
Jacob Balde, Poemata (2) 3.3.540-585
Unproofread scanNot analysed yet
Quod Ver molle rosis, Aestas cingatur aristis,
Temperet immitem Brumam confinis Iacchus,
Musto praela fremant: nostrum sunt omnia munus
Num quisquam idcirco vel nos mortalis adorat?
Vel colit obsequio supplex? periurat et odit,
Imponit linum capiti, spoliatque corona
Caesariem; raditque femur, si bractea fulget.
In Fano dat tura, domi clam devovet Orco,
Dira petunt, non casta satis, non digna mereri;
Quaeque palam nollent Plebis constare Tribuno.
Sunt, qui me fatuum credunt, minimumque Deorum,
Insanumque vocant, quoties incanduit aether
Ignibus abruptis. peccanti indulgeo? credunt
Et surdum. tamquam Larvae sua vota dicarent,
Sic colimur. qui nunc stat in alta Iuppiter ara;
Urceus ante fuit, vel fragmen inutile pelvis.
Parcitur argento. de vili ducimur aere.
Quodque diu sonipes versavit in ore metallum,
In nostram effigiem liquefit. primordia testor
Elysiae Noctis: nisi me Natura rogasset,
Ut regerem; pridem voluisse abs cedere caelo.
Atqui ego nunc seriem poenarum et vulnera verse
Instigenda Reis. cogam. Iove digna, fateri
Invenisse Iovem magni tormenta doloris.
Sint Agros, Thebaeque, ioci nunc seria restant.
Excessit scelus omne modum: cum crimine crescat
Vindictae mensura meae, seque impleat ipsam.
Haec caussa adventus vestri, mea Pignora. quanta
Supplicia exposcam praeterlabentibus annis;
Quot mortes maneisque vagos: in imagine sola
Cernetis Belli, quod Mus et Rana movebunt.
Parva mora est: iam se accingunt, aptantque lacertos.
Me dante hos animos; furiasque afflante sonoras.
Quidquid eis diri eveniet; deducat in omen
Posteritas, Fatumque vocet; credatque latere
Tristius, atque oculis deflendum ex marmore caesis.
Quod rationis inops patitur putredo; sequentis
Umbra mali tantum est, et primae linea mortis.
Quibus animus putet: qui versat in ulcere mentem;
Qui pecudum ritu vivit, cum pulchrius illis
Sortitus lumen, se caelo extendere possit:
Qui caprum in venis, bubonem in pectore nutrit:
Qui fastu tumet, aut rapto lascivit in auro:
Qui flatu violat stellas, et numina poscit
Detrahere: illum, illum mala nota Gigantibus, illum
Bella prement non visa prius, verique labores.