Latin · Dactylic hexameter
BATRACHOMYOMACHIA HOMERI Tuba Romana cantata, AEvo nostro accommodata, et in, LIBER IV. Praelium et conflictus., lines 3.4.271-3.4.316
Jacob Balde, Poemata (2) 3.4.271-316
Unproofread scanNot analysed yet
Hos cavet, hos pellit sollers, et obumbrat et exit
Pronior, atque humilis tangi, mediusque timoris,
Tu reptare putes, simulat tamen, oraque retro
Abducens, magno nisu vestigia figit,
Ex improviso tollit se in vulnera rectum,
Et fit eques, totoque alium stat corpore supra.
Alter ad haec anceps: magicisne rigesceret herbis
Musculus esuriens in trulla forte repertis:
Et timet et terret: terrendo assurgit in altum
(Quamquam aegre) spernitque timens, et acinace lato
Sauciat, inflexamque secat radicitus aurem.
Dextra cadit: nihil ille notat metuitque sinistri;
Nec cecidisse videt: (tamen udi labe cruoris
Barba madet) perstatque gradu, velut hispidus ursus
Qui quadrupes lambit catulos; surgensque tuetur,
Defenditque bipes. Natis a Muribus olim
Contigit exemplum tam rari militis unum.
Batrachus indignans Fatis proprioque dolori,
Eductum gladium raptim cava tempora circum
Turbinat, et partem caulis iacit. ille remittens
Tela, micat rostro, inque pedes subducitur imos:
Et resilit, ludensque alios interserit ictus:
Nec timet urgeri. Capit ingens vulnus in armo:
Stat tamen. incisus pede posteriore vacillat:
Stat tamen, et necdum cedit, convitia Ranae
Ingeminans. tandem caput a cervice revulsum est:
Stabat adhuc; donec truncum pede propulit hostis.
Sic quoque cum cecidit, voluit nocuisse videri.
Fluxit in arma cruor, motu quo rivus in altum
Emicat, et spargit roranteis fontibus auras,
Quos retinere nequit collapso fistula plumbo.
VIII. Parte alia Regina furens Artemisia fertur.
Mausolumque iuvat, saevitque, et Amazonis imples
Implacata vices. quacumque impugnat, hiatu
Dissilit exsternata acies; multaque dolendus
Caede Paludanus Rex ardua funera plangit.
Hypsiboas claudus media tellure iacebat;
Quem tamen occurrens peltata Artemisia spernit;
Indignumque ira reputans mactare superbit.
Non humilis vulgi manis, et caedere mollis
Corporibus; sed enim Ranas in casside clausas
Expetit, adversisque impingit pectus et hastam.
Prassiphagus cum Patre cadit: cum fratre sonorus
Craugasides: equites omnes. sed nullus eorum
A se ipso defensus equo est, confossa vomebat
Viscera Prassiphagus: telum pater ore momordit.