# Poemata (2) 3.5.0.1-47

Jacob Balde, Poemata (2), BATRACHOMYOMACHIA HOMERI Tuba Romana cantata, AEvo nostro accommodata, et in, LIBER V. Belli et spectaculi Finis., lines 3.5.0.1-3.5.0.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.0.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata-2/3.5.0.1

I. O! nihilin vanis umquam durabile rebus.
Saepe suos versa tumulat Victoria sorte
Victores. quaedam Divum sunt munera, numquam
Nota satis. noceant: nisi cum virtute fruaris.
Semper tuta time. nam quae pacata videntur,
Interitum damno fa tegunt. discrimina tecta
Plus odii, plus mortis habent. fallacia pulchra
Gaudia fronte latent. numquam non incluta virtus
Excubat, et celsa tacitas speculatur ab arce
Pervigil insidias. hic est me iudice felix:
Qui licet exorsus defigere castra secundis
Alitibus, domitosque manu prostraverit hostes:
Prima quidem carpit, metuit tamen ultima finis.
Relliquias belli haud tuto contempserit ullus.
Nam luet: ut Ranae, solito properantius algam
Intempestivis quae vestivere triumphis.
II. Concurrunt Mures damnatae munera lucis
Magnanimi abicere, atque mori cum Rege parati.
Ad quos sic fata est Artemisia Centaurea.
Audentis video. macti, quos Coniugis hausti
Fata vocant: alacres aciem instaurare supremam.
Alternat Bellona vices, miserosque reversa
Sublevat, et stimulis fibras maioribus implet.
Iam nunc edico. quis quis timet esse sepultus
Mausolo cum Rege suo, mortemque veretur:
Hinc abeat, mutetque manus et cingula ponat,
Qui pavet, ipse sui lictor, tormentaque clausa
Gestat, et a sese iusto configitur hoste.
Fortibus indigeo, quos ipsa pericula durant,
Ferratosque chalybs acuit. per Memnona iuro,
Cuius in ore sacrum gerimus nigrante colorem:
Sim licet e molli sexu, me occumbere malle,
Quam fugere, aut partam vitio corrumpere famam.
Argia, Euadne, quaeque est mihi numine maior
Hippolyte (namque has bello viguisse puellas,
Dum vescebar adhuc hominum communibus auris,
Cognovi) residens animo memorabile nobis
Suggerit exemplum. pudeat non esse secutos
Facta viros, quae feminei statuere lacerti.
Praemoneo: procul hinc migret, qui palpitat ante
Tympana, Ranarum choreis, non muribus aptus.
Tantane dulcedo lardi, vitaeque cupido
Nos retrahet? quid enim aspicior? coniungite sensus,
Sitque palam votum, calido quod pectore fertis,
Bello an pace mori, labor aune ignava voluptas,
Quid iuvat hos animos? fingamus in agmine vinci,
Gloria nos tumulat, cinerique imponitur olla.

---

Jacob Balde, Poemata (2). Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata2_1.xml.
