Latin · Dactylic hexameter
BATRACHOMYOMACHIA HOMERI Tuba Romana cantata, AEvo nostro accommodata, et in, LIBER V. Belli et spectaculi Finis., lines 3.5.0.193-3.5.0.237
Jacob Balde, Poemata (2) 3.5.0.193-237
Unproofread scanNot analysed yet
Tamne alte insedit cordi? cogarne tueri
Stirpe tenus caesas ipso cum nomine Ranas?
Quod scelus hanc poenam meruit? quae caussa benignum
Evertit genium? quo spes tam fida recessit?
Ne mihi, ne vilem iacturam durior ore
Spernendamve voces. hoc Mars Sarmata dicat;
Et qui Naturae non experiuntur amores.
Tu, sate Saturno, calles, quo condita visco
Quaeque traham: qui me affectus rapiantque ferantque,
Nil equidem parvum reputo. stant omnia iusto
Pondere, et aequali complector singula cura.
Tam mihi Rana leo, quam musca elephantus. ab imo
Ordior, et nullo discrimine misceo summa.
Musicus est ordo Mundi; mutusque carebit
Concentu veteri, numerum si dempseris unum.
Ut sileam concepta semel volventibus Austris
Per reliquas late silvas incendia ferri.
Prima Palus, non Oceanus, siccabitur aestu,
Indigenis viduata suis, sors altera Pontum
Hauriet, inque freto nantem Delphina necabit.
Inde boves grassata trahet, vastabit et ursos:
Et ruet in Libyca stabulantem valle leonem.
Quid statuisse rear tam saevo vindice dignum
Limnisios? misereor: iuncis squalentia regna,
Quasque alius Piscis fastu contemneret undas,
Hydrocharis contenta colit; librataque saltu
Te laudat sub aquis, sub aquas ubi forte residit.
Utile deinde genus pretioso funere pascit
Mortalis, mensisque argento infertur et auro.
Et quia caelesti gaudet Genitore Planeta,
Praesentit sudum, et clari commercia solis.
Certius in Cyrrha nemo praesagia novit.
Audio. vindictam mersi Psicharpagos Umbra
Exposcit. satis exstincti commissa luerunt.
Strage lacus calidi fumant. cumulatur acervo
Batrachus et campos operit. iam corpora desunt,
Quae gladii caedant hebetes: et lividus aer
Inficitur tabo. Nemesin mirare pudendam.
Si deliravit vitio Physignathus unus,
Cur non et poenam subiit Physignathus unus?
Hic damnandus erat. merito sua fata querantur
Pendere supplicium populi pro rege coacti.
Scilicet expulso violarunt Pallada somno!
O durum facinus septena Cyclade dignum,
Fortasse et picea taeda, totoque Perillo.