Latin · Dactylic hexameter
BATRACHOMYOMACHIA HOMERI Tuba Romana cantata, AEvo nostro accommodata, et in, LIBER V. Belli et spectaculi Finis., lines 3.5.0.287-3.5.0.329
Jacob Balde, Poemata (2) 3.5.0.287-329
Unproofread scanNot analysed yet
Non nos, quod superis Munus spectantibus edis,
Respuimus tibi nupta Soror. (neque enim ista potestas)
Quamque vicem misi, Dominam Thaumantias Iris
Excusare suam potuit. nam nos quoque Mures
Odimus. haec caussa est tardae Iunonis. ab ira
Nulla venit tum deinde timor (nam femina Coniunx,
Et quamvis tua sim, tamen huic obnoxia curae
Femina sum, facilisque aliquos admitto pavores)
Invasit me deinde timor: ne forsan et ipsa
In ludo fierem ludus Regina Dearum
Non semel incurri probrum, te Fata citante
Semper, et Uxorem salibus placante facetis.
Absentis ridetur avis, (quo rettulit Hebe)
Laudanturque pedes: contra splendere negantur
Sidera pennarum. collum non esse decorum;
Quo tamen ingenuum nullique imitabile cygno
Fundatur carmen, toto mirante Caystro:
Quando nec ipsa gemat Philomela suavius, alas
Uberibus crevisse videns. num flebile Pomum
Excidit, et Phrygius, qui me contempsit, adulter
Posthabitam Veneri? sic et Lavinia virgo
Aeneae servata fuit, quae debita Turno;
Turno nempe meo. numquam non regia Iuno,
Pro dolor, in scenam sub tali Coniuge venit.
Hanc quoque nunc poterat totiens experta vereri;
Quippe memor: quod cum tuus ille puer Ganymedes
Immortale merum nuper tibi porrigere iustus,
Tantum infudisset, quantum non ante bibebas,
Dixeris ad mensam; lepidum te cogere bellum:
Quo nihil audierit, nec viderit improbius Sol.
Scilicet in Mures et Ranas armiger ibas
Quid si me, ut patrio proiectam vertice Natam,
His praefecisses! quo, dic, Cytherea meusque
Alcides, (meus ille meus) quo Bacchus, et alta
Sprevisset fastu nostrum Tritonia numen!
Vidimus ista tamen de fulva proelia nube,
Vidimus, et si vera fides datur integra nobis,
Prona Naturae questus audivimus aure.
Iusta gemens poscit. flecti patiare rogamus.
Dixit, et amovit nimbos a fronte serena.
Continuo risere faces lucentis ab ore,
Vernavitque rubor roseus. quantumque Diana
Pulchra Deas vincit; vincit tantum ipsa Dianam.