Latin · Dactylic hexameter
BATRACHOMYOMACHIA HOMERI Tuba Romana cantata, AEvo nostro accommodata, et in, LIBER V. Belli et spectaculi Finis., lines 3.5.0.374-3.5.0.421
Jacob Balde, Poemata (2) 3.5.0.374-421
Unproofread scanNot analysed yet
Musculus alta tuens se tantum accusat inertem,
Excusatque Iovem. quoties vaga fulgura lucent:
His, ait, in Ranas, his, quis quis es, utere flammis;
His meruere peti. Nimbo iam tertia cuspis
Torta, per abruptas lustrato calle procellas,
Involvit calido totum Meridarpaga fumo.
Exsultat nebulo varia caligine saeptus,
Iratoque Deo fruitur, barbamque remulcet
Omnia missurus famosum in saecula nomen.
Obstupuere omnes: fremuitque animosus Apollo.
IX. Ipse autem Alcides Patris miseratus honorem,
Quod genus hoc, qui talis, ait, contemptor et hostis
Musculus? an nostros iterum Regina labores
Provocat, et geminis peioris obicit angues?
Aspicite, ut venas furiis agitatus et oestro
Saeviat: excedit vires, quibus improbus ornos
Arcadias evertit aper, lugente colono:
Et quas Creta Bovis flammas exusta cruenti
Sensit: hic, hic, video, sudor manet ultimus Oetae
Impositum, et primos vincet maiore triumpho.
Eurystheus sileat: quid enim mandata capessam?
Me natura monet fesso succurrere Patri.
Sic fatus clavam ingentem, cui dextera lassa
Incubuit, toto libratam sanguine nixus
Sustulit in Mures, et tela immania ferro
Direxit; ceu terribilis Stymphalidas arcu
Fixurus. Cessa, mea magna potentia, cessa
Nate. quid in votitum ruis hostem: Iuppiter infit.
Mene ipsum non posse feras has perdere? possem,
Si mens certa foret, trifido, nihil ambige, telo
Concutere obstantis, penitusque affligere fundo.
Sed mihi, quid deceat, non quod licet, arma tenenti
Occurrit. Laudine foret tam abiecta ferire?
Dignior iste calor, natum ad sublimia fulmen
Praeterit ignavos hostes. scopulosa zacynthus,
Quas habeat vires, quercusque annosa loquatur.
Et tu (sed praestat modo dissimulare) loqueris.
X. At ne contemptum ferat impunitus et astris
Exprobret iste niger, scrobibusque lavernio natus:
Atlantis generose Nepos, succingere pallam.
Ventorum transcende domum, convexque supra
Sistere, qua nitidus stellarum exercitus ardet.
Detrahe caelestem Cancrum, metuendus in arma
Proruat, et plectat sontis, dirimatque rebelles,
Vadit Atlantiades, et qui videt omnia Phoebus,
It comes accinctus radios, et vertice lucem
Diffusus. quacumque meant, dignantia cedunt
Sidera; laxantur florentes ignibus orbes.